Opera sub Tiberio semiperfecta, templum Augusti Cal.21.1.1
theatrumque Pompei, absoluit. incohauit autem aquae
ductum regione Tiburti et amphitheatrum iuxta Saepta,
quorum operum a successore eius Claudio alterum per-
actum, omissum alterum est. Syracusis conlapsa uetu- 5
state moenia deorumque aedes refectae. destinauerat
et Sami Polycratis regiam restituere, Mileti Didymeum
peragere, in iugo Alpium urbem condere, sed ante
omnia Isthmum in Achaia perfodere, miseratque iam
ad dimetiendum opus primipilarem. 10
  Hactenus quasi de principe, reliqua ut de monstro 22.1.1
narranda sunt.
  Compluribus cognominibus adsumptis—nam et
'pius' et 'castrorum filius' et 'pater exercituum'
et 'optimus maximus Caesar' uocabatur—cum 5
audiret forte reges, qui officii causa in urbem aduene-
rant, concertantis apud se super cenam de nobilitate
generis, exclamauit:
    εἷς κοίρανος ἔστω, εἷς βασιλεύς.
nec multum afuit quin statim diadema sumeret spe- 10
ciemque principatus in regni formam conuerteret. uerum 2.1
admonitus et principum et regum se excessisse fasti-
gium, diuinam ex eo maiestatem asserere sibi coepit;
datoque negotio, ut simulacra numinum religione et
arte praeclara, inter quae Olympii Iouis, apportarentur 5
e Graecia, quibus capite dempto suum imponeret, partem
Palatii ad forum usque promouit, atque aede Castoris
et Pollucis in uestibulum transfigurata, consistens saepe
inter fratres deos, medium adorandum se adeuntibus
exhibebat; et quidam eum Latiarem Iouem consalu- 10
tarunt. templum etiam numini suo proprium et sacer- 3.1
dotes et excogitatissimas hostias instituit. in templo
simulacrum stabat aureum iconicum amiciebaturque
cotidie ueste, quali ipse uteretur. magisteria sacerdotii
ditissimus quisque et ambitione et licitatione maxima 5
uicibus comparabant. hostiae erant phoenicopteri, pa-
uones, tetraones, numidicae, meleagrides, phasianae,
quae generatim per singulos dies immolarentur. et 4.1
noctibus quidem plenam fulgentemque lunam inuitabat
assidue in amplexus atque concubitum, interdiu uero
cum Capitolino Ioue secreto fabulabatur, modo insusur-
rans ac praebens in uicem aurem, modo clarius nec 5
sine iurgiis. nam uox comminantis audita est:
    ἤ μ’ ἀνάειρ’ ἢ ἐγὼ σέ,
donec exoratus, ut referebat, et in contubernium ultro
inuitatus super templum Diui Augusti ponte transmisso
Palatium Capitoliumque coniunxit. mox, quo propior 10
esset, in area Capitolina nouae domus fundamenta iecit.