| Vixit annis uiginti nouem, imperauit triennio et | Cal.59.1.1 |
| decem mensibus diebusque octo. cadauer eius clam in | |
| hortos Lamianos asportatum et tumultuario rogo se- | |
| miambustum leui caespite obrutum est, postea per so- | |
| rores ab exilio reuersas erutum et crematum sepultum- | 5 |
| que. satis constat, prius quam id fieret, hortorum cu- | |
| stodes umbris inquietatos; in ea quoque domo, in qua | |
| occubuerit, nullam noctem sine aliquo terrore transac- | |
| tam, donec ipsa domus incendio consumpta sit. perit | |
| una et uxor Caesonia gladio a centurione confossa et | 10 |
| filia parieti inlisa. | |
| Condicionem temporum illorum etiam per haec aesti- | 60.1.1 |
| mare quiuis possit. nam neque caede uulgata statim | |
| creditum est, fuitque suspicio ab ipso Gaio famam | |
| caedis simulatam et emissam, ut eo pacto hominum | |
| erga se mentes deprehenderet; neque coniurati cuiquam | 5 |
| imperium destinauerunt; et senatus in asserenda liber- | |
| tate adeo consensit, ut consules primo non in curiam, | |
| quia Iulia uocabatur, sed in Capitolium conuocarent, | |
| quidam uero sententiae loco abolendam Caesarum me- | |
| moriam ac diruenda templa censuerint. obseruatum | 10 |
| autem notatumque est in primis Caesares omnes, quibus | |
| Gai praenomen fuerit, ferro perisse, iam inde ab eo, qui | |
| Cinnanis temporibus sit occisus. |