| LIBER V | |
| DIVVS CLAVDIVS | |
| Patrem Claudi Caesaris Drusum, olim Decimum | Cl.1.1.1 |
| mox Neronem praenomine, Liuia, cum Augusto gra- | |
| uida nupsisset, intra mensem tertium peperit, fuitque | |
| suspicio ex uitrico per adulterii consuetudinem pro- | |
| creatum. statim certe uulgatus est uersus: | 5 |
| τοῖς εὐτυχοῦσι καὶ τρίμηνα παιδία. | |
| is Drusus in quaesturae praeturaeque honore dux Rae- | 2.1 |
| tici, deinde Germanici belli Oceanum septemtrionalem | |
| primus Romanorum ducum nauigauit transque Rhenum | |
| fossas naui et immensi operis effecit, quae nunc adhuc | |
| Drusinae uocantur. hostem etiam frequenter caesum | 5 |
| ac penitus in intimas solitudines actum non prius de- | |
| stitit insequi, quam species barbarae mulieris humana | |
| amplior uictorem tendere ultra sermone Latino prohi- | |
| buisset. quas ob res ouandi ius et triumphalia orna- | 3.1 |
| menta percepit; ac post praeturam confestim inito con- | |
| sulatu atque expeditione repetita supremum diem morbo | |
| obiit in aestiuis castris, quae ex eo Scelerata sunt appel- | |
| lata. corpus eius per municipiorum coloniarumque | 5 |
| primores suscipientibus obuiis scribarum decuriis ad | |
| urbem deuectum sepultumque est in campo Martio. | |
| ceterum exercitus honorarium ei tumulum excitauit, | |
| circa quem deinceps stato die quotannis miles decurreret | |
| Galliarumque ciuitates publice supplicarent. praeterea | 10 |
| senatus inter alia complura marmoreum arcum cum | |
| tropaeis uia Appia decreuit et Germanici cognomen ipsi | |
| posterisque eius. fuisse autem creditur non minus | 4.1 |
| gloriosi quam ciuilis animi; nam ex hoste super uictorias | |
| opima quoque spolia captasse summoque saepius discri- | |
| mine duces Germanorum tota acie insectatus; nec dissi- | |
| mulasse umquam pristinum se rei p. statum, quando- | 5 |
| que posset, restituturum. unde existimo nonnullos | |
| tradere ausos, suspectum eum Augusto reuocatumque | |
| ex prouincia et quia cunctaretur, interceptum ueneno. | |
| quod equidem magis ne praetermitterem rettuli, quam | 5.1 |
| quia uerum aut ueri simile putem, cum Augustus tanto | |
| opere et uiuum dilexerit, ut coheredem semper filiis | |
| instituerit, sicut quondam in senatu professus est, et | |
| defunctum ita pro contione laudauerit, ut deos precatus | 5 |
| sit, similes ei Caesares suos facerent sibique | |
| tam honestum quandoque exitum darent quam | |
| illi dedissent. nec contentus elogium tumulo eius | |
| uersibus a se compositis insculpsisse, etiam uitae memo- | |
| riam prosa oratione composuit. | 10 |