| Ex Antonia minore complures quidem liberos tulit, | Cl.1.6.1 |
| uerum tres omnino reliquit: Germanicum, Liuillam, | |
| Claudium. | |
| Claudius natus est Iullo Antonio Fabio Africano | 2.1.1 |
| conss. Kal. Aug. Luguduni eo ipso die quo primum | |
| ara ibi Augusto dedicata est, appellatusque Tiberius | |
| Claudius Drusus. mox fratre maiore in Iuliam familiam | |
| adoptato Germanici cognomen assumpsit. infans autem | 5 |
| relictus a patre ac per omne fere pueritiae atque adu- | |
| lescentiae tempus uariis et tenacibus morbis conflictatus | |
| est, adeo ut animo simul et corpore hebetato ne pro- | |
| gressa quidem aetate ulli publico priuatoque muneri | |
| habilis existimaretur. diu atque etiam post tutelam | 2.1 |
| receptam alieni arbitrii et sub paedagogo fuit; quem | |
| barbarum et olim superiumentarium ex industria sibi | |
| appositum, ut se quibuscumque de causis quam sae- | |
| uissime coerceret, ipse quodam libello conqueritur. ob | 5 |
| hanc eandem ualitudinem et gladiatorio munere, quod | |
| simul cum fratre memoriae patris edebat, palliolatus | |
| nouo more praesedit; et togae uirilis die circa mediam | |
| noctem sine sollemni officio lectica in Capitolium latus | |
| est. disciplinis tamen liberalibus ab aetate prima non | 3.1.1 |
| mediocrem operam dedit ac saepe experimenta cuiusque | |
| etiam publicauit. uerum ne sic quidem quicquam digni- | |
| tatis assequi aut spem de se commodiorem in poste- | |
| rum facere potuit. | 5 |
| Mater Antonia portentum eum hominis dicti- | 2.1 |
| tabat, nec absolutum a natura, sed tantum inco- | |
| hatum; ac si quem socordiae argueret, stultiorem | |
| aiebat filio suo Claudio. auia Augusta pro despec- | |
| tissimo semper habuit, non affari nisi rarissime, non | 5 |
| monere nisi acerbo et breui scripto aut per internun- | |
| tios solita. soror Liuilla cum audisset quandoque | |
| imperaturum, tam iniquam et tam indignam sortem | |
| p. R. palam et clare detestata est. nam auunculus | |
| maior Augustus quid de eo in utramque partem opi- | 10 |
| natus sit, quo certius cognoscatur, capita ex ipsius | |
| epistulis posui. |