| 'Collocutus sum cum Tiberio, ut mandasti | Cl.4.1.1 |
| mea Liuia, quid nepoti tuo Tiberio faciendum | |
| esset ludis Martialibus. consentit autem uter- | |
| que nostrum, semel nobis esse statuendum, | |
| quod consilium in illo sequamur. nam si est | 5 |
| artius, ut ita dicam, holocleros, quid est quod | |
| dubitemus, quin per eosdem articulos et gradus | |
| producendus sit, per quos frater eius productus | |
| sit? sin autem ἠλαττῶσθαι sentimus eum et | 2.1 |
| βεβλάφθαι καὶ εἰς τὴν τοῦ σώματος καὶ εἰς | |
| τὴν τῆς ψ<υ>χῆς ἀρτιότητα, praebenda materia | |
| deridendi et illum et nos non est hominibus τὰ | |
| τοιαῦτα σκώπτειν καὶ μυκτηρίζειν εἰωθόσιν. | 5 |
| nam semper aestuabimus, si de singulis arti- | |
| culis temporum deliberabimus, μὴ προϋποκει- | |
| μένου ἡμῖν posse arbitremur eum gerere ho- | |
| nores necne. in praesentia tamen quibus de | 3.1 |
| rebus consulis, curare eum ludis Martialibus | |
| triclinium sacerdotum non displicet nobis, si | |
| est passurus se ab Siluani filio homine sibi | |
| affini admoneri, ne quid faciat quod conspici | 5 |
| et derideri possit. spectare eum circenses ex | |
| puluinari non placet nobis; expositus enim in | |
| fronte prima spectaculorum conspicietur. in | |
| Albanum montem ire eum non placet nobis aut | |
| esse Romae Latinarum diebus. cur enim non | 10 |
| praeficitur urbi, si potest sequi fratrem suum | |
| in montem? habes nostras, mea Liuia, senten- | 4.1 |
| tias, quibus placet semel de tota re aliquid | |
| constitui, ne semper inter spem et metum | |
| fluctuemur. licebit autem, si uoles, Antoniae | |
| quoque nostrae des hanc partem epistulae | 5 |
| huius legendam.' rursus alteris litteris: |