| 'Tiberium adulescentem ego uero, dum tu | Cl.4.5.1 |
| aberis, cotidie inuitabo ad cenam, ne solus | |
| cenet cum suo Sulpicio et Athenodoro. qui | |
| uellem diligentius et minus μετεώρως deligeret | |
| sibi aliquem, cuius motum et habitum et inces- | 5 |
| sum imitaretur. misellus ἀτυχεῖ· nam ἐν τοῖς | |
| σπουδαίοις, ubi non aberrauit eius animus, | |
| satis apparet ἡ τῆς ψυχῆς αὐτοῦ εὐγένεια.' item | |
| tertiis litteris: | |
| 'Tiberium nepotem tuum placere mihi decla- | 6.1 |
| mantem potuisse, peream nisi, mea Liuia, ad- | |
| miror. nam qui tam ἀσαφῶς loquatur, qui | |
| possit cum declamat σαφῶς dicere quae dicenda | |
| sunt, non uideo.' | 5 |
| Nec dubium est, quid post haec Augustus consti- | 7.1 |
| tuerit et reliquerit eum nullo praeter auguralis sacer- | |
| dotii honore impertitum ac ne heredem quidem nisi | |
| inter tertios ac paene extraneos [n]e parte sexta nun- | |
| cuparet, legatoque non amplius quam octingentorum | 5 |
| sestertiorum prosecutus. | |
| Tiberius patruus petenti honores consularia orna- | 5.1.1 |
| menta detulit; sed instantius legitimos flagitanti id | |
| solum codicillis rescripsit, quadraginta aureos in | |
| Saturnalia et Sigillari<a> misisse ei. tunc de- | |
| mum abiecta spe dignitatis ad otium concessit, modo in | 5 |
| hortis et suburbana domo, modo in Campaniae secessu | |
| delitescens, atque ex contubernio sordidissimorum ho- | |
| minum super ueterem segnitiae notam ebrietatis quoque | |
| et aleae infamiam subiit, cum interim, quanquam hoc | |
| modo agenti, numquam aut officium hominum aut reue- | 10 |
| rentia publice defuit. |