| Equester ordo bis patronum eum perferendae pro | Cl.6.1.1 |
| se legationis elegit, semel cum deportandum Romam | |
| corpus Augusti [h]umeris suis ab consulibus exposce- | |
| re[n]t, iterum cum oppressum Seianum apud eosdem | |
| gratularetur; quin et spectaculis aduenienti assurgere et | 5 |
| lacernas deponere solebat. senatus quoque, ut ad nume- | 2.1 |
| rum sodalium Augustalium sorte ductorum extra ordi- | |
| nem adiceretur, censuit et mox ut domus ei, quam in- | |
| cendio amiserat, publica impensa restitueretur, dicen- | |
| daeque inter consulares sententiae ius esset. quod de- | 5 |
| cretum abolitum est, excusante Tiberio imbecillitatem | |
| eius ac damnum liberalitate sua resarsurum pollicente. | |
| qui tamen moriens et in tertiis heredibus eum ex parte | |
| tertia nuncupatum, legato etiam circa sestertium uicies | |
| prosecutus commendauit insuper exercitibus ac senatui | 10 |
| populoque R. inter ceteras necessitudines nominatim. | |
| Sub Gaio demum fratris filio secundam existima- | 7.1.1 |
| tionem circa initia imperii omnibus lenociniis colligente | |
| honores auspicatus consulatum gessit una per duos | |
| menses, euenitque ut primitus ingredienti cum fascibus | |
| forum praeteruolans aquila dexteriore umero consideret. | 5 |
| sortitus est et de altero consulatu in quartum annum; | |
| praeseditque nonnumquam spectaculis in Gai uicem, | |
| adclamante populo: 'feliciter' partim 'patruo impe- | |
| ratoris' partim 'Germanici fratri!' nec eo minus | 8.1.1 |
| contumeliis obnoxius uixit. nam et si paulo serius ad | |
| praedictam cenae horam occurrisset, non nisi aegre et | |
| circuito demum triclinio recipiebatur, et quotiens post | |
| cibum addormisceret, quod ei fere accidebat, olearum | 5 |
| aut palmularum ossibus incessebatur, interdum ferula | |
| flagroue uelut per ludum excitabatur a copreis. sole- | |
| bant et manibus stertentis socci induci, ut repente | |
| expergefactus faciem sibimet confricaret. |