| Sed ne discriminibus quidem caruit. primum in | Cl.9.1.1 |
| ipso consulatu, quod Neronis et Drusi fratrum Caesaris | |
| statuas segnius locandas ponendasque curasset, paene | |
| honore summotus est; deinde extraneo uel etiam do- | |
| mesticorum aliquo deferente assidue uarieque inquie- | 5 |
| tatus. cum uero detecta esset Lepidi et Gaetulici | |
| coniuratio, missus in Germaniam inter legatos ad gratu- | |
| landum etiam uitae periculum adiit, indignante ac | |
| fremente Gaio patruum potissimum ad se missum quasi | |
| ad puerum regendum, adeo ut non defuerint, qui tra- | 10 |
| derent praecipitatum quoque in flumen, sic ut uestitus | |
| aduenerat. atque ex eo numquam non in senatu | 2.1 |
| nouissimus consularium sententiam dixit, ignominiae | |
| causa post omnis interrogatus. etiam cognitio falsi | |
| testamenti recepta est, in quo et ipse signauerat. po- | |
| stremo sestertium octogies pro introitu noui sacerdotii | 5 |
| coactus impendere, ad eas rei familiaris angustias deci- | |
| dit, ut cum obligatam aerario fidem liberare non | |
| posset, in uacuum lege praediatoria uenalis pependerit | |
| sub edicto praefectorum. Per haec ac talia maxima | 10.1.1 |
| aetatis parte transacta quinquagesimo anno imperium | |
| cepit quantumuis mirabili casu. exclusus inter ceteros | |
| ab insidiatoribus Gai, cum quasi secretum eo deside- | |
| rante turbam submouerent, in diaetam, cui nomen est | 5 |
| Hermaeum, recesserat; neque multo post rumore caedis | |
| exterritus prorepsit ad solarium proximum interque | |
| praetenta foribus uela se abdidit. latentem discurrens | 2.1 |
| forte gregarius miles, animaduersis pedibus, [e] studio | |
| sciscitandi quisnam esset, ad[co]gnouit extractumque et | |
| prae metu ad genua sibi adcidentem imperatorem | |
| salutauit. hinc ad alios commilitones fluctuantis nec | 5 |
| quicquam adhuc quam frementis perduxit. ab his | |
| lecticae impositus et, quia sui diffugerant uicissim | |
| succollantibus in castra delatus est tristis ac trepidus, | |
| miserante obuia turba quasi ad poenam raperetur in- | |
| sons. receptus intra uallum inter excubias militum | 3.1 |
| pernoctauit, aliquanto minore spe quam fiducia. nam | |
| consules cum senatu et cohortibus urbanis forum Capi- | |
| toliumque occupauerant asserturi communem libertatem; | |
| accitusque et ipse per tr. pl. in curiam ad suadenda | 5 |
| quae uiderentur, ui se et necessitate teneri respon- | |
| dit. uerum postero die et senatu segniore in exequendis | 4.1 |
| conatibus per taedium ac dissensionem diuersa censen- | |
| tium et multitudine, quae circumstabat, unum rec- | |
| torem iam et nominatim exposcente, armatos pro con- | |
| tione iurare in nomen suum passus est promisitque | 5 |
| singulis quina dena sestertia, primus Caesarum fidem | |
| militis etiam praemio pigneratus. |