| Imperio stabilito nihil antiquius duxit quam id bi- | Cl.11.1.1 |
| duum, quo de mutando rei p. statu haesitatum erat, | |
| memoriae eximere. omnium itaque factorum dictorum- | |
| que in eo ueniam et obliuionem in perpetuum sanxit | |
| ac praestitit, tribunis modo ac centurionibus paucis | 5 |
| e coniuratorum in Gaium numero interemptis, exempli | |
| simul causa et quod suam quoque caedem depoposcisse | |
| cognouerat. conuersus hinc ad officia pietatis ius iuran- | 2.1 |
| dum neque sanctius sibi neque crebrius instituit quam | |
| per Augustum. auiae Liuiae diuinos honores et cir- | |
| censi pompa currum elephantorum Augustino similem | |
| decernenda curauit; parentibus inferias publicas, et | 5 |
| hoc amplius patri circenses annuos natali die, matri | |
| carpentum, quo per circum duceretur, et cognomen | |
| Augustae ab uiua recusatum. †a fratris memoria per | |
| omnem occasionem celebratam comoediam quoque Grae- | |
| cam Neapolitano certamine docuit ac de sententia | 10 |
| iudicum coronauit. ne Marcum quidem Antonium in- | 3.1 |
| honoratum ac sine grata mentione transmisit, testatus | |
| quondam per edictum, tanto impensius petere se ut | |
| natalem patris Drusi celebrarent, quod idem esset et | |
| aui sui Antoni[i]. Tiberio marmoreum arcum iuxta | 5 |
| Pompei theatrum, decretum quidem olim a senatu | |
| uerum omissum, peregit. Gai quoque etsi acta omnia | |
| rescidit, diem tamen necis, quamuis exordium princi- | |
| patus sui, uetuit inter festos referri. | |
| At in semet augendo parcus atque ciuilis praeno- | 12.1.1 |
| mine Imperatoris abstinuit, nimios honores recusauit, | |
| sponsalia filiae natalemque geniti nepotis silentio ac | |
| tantum domestica religione transegit. neminem exulum | |
| nisi ex senatus auctoritate restituit. ut sibi in curiam | 5 |
| praefectum praetori tribunosque militum secum indu- | |
| cere liceret utque rata essent quae procuratores sui in | |
| iudicando statuerent, precario exegit. ius nundinarum | 2.1 |
| in priuata praedia a consulibus petit. cognitionibus | |
| magistratuum ut unus e consiliariis frequenter interfuit; | |
| eosdem spectacula edentis surgens et ipse cum cetera | |
| turba uoce ac manu ueneratus est. tr(ibunis) pl(ebis) | 5 |
| adeuntibus se pro tribunali excusauit, quod propter | |
| angustias non posset audire eos nisi stantes. quare in | 3.1 |
| breui spatio tantum amoris fauorisque collegit, ut cum | |
| profectum eum Ostiam perisse ex insidiis nuntiatum | |
| esset, magna consternatione populus et militem quasi | |
| proditorem et senatum quasi parricidam diris execra- | 5 |
| tionibus incessere non ante destiterit, quam unus atque | |
| alter et mox plures a magistratibus in rostra pro- | |
| ducti saluum et appropinquare confirmarent. |