| Nec tamen expers insidiarum usque quaque per- | Cl.13.1.1 |
| mansit, sed et a singulis et per factionem et denique | |
| ciuili bello infestatus est. e plebe homo nocte media | |
| iuxta cubiculum eius cum pugione deprehensus est; | |
| reperti et equestris ordinis duo in publico cum dolone | 5 |
| ac uenatorio cultro praestolantes, alter ut egressum | |
| theatro, alter ut sacrificantem apud Martis aedem adore- | |
| retur. conspirauerunt autem ad res nouas Gallus Asi- | 2.1 |
| nius et Statilius Coruinus, Pollionis ac Messalae ora- | |
| torum nepotes, assumptis compluribus libertis ipsius | |
| atque seruis. bellum ciuile mouit Furius Camillus | |
| Scribonianus Delmatiae legatus; uerum intra quintum | 5 |
| diem oppressus est legionibus, quae sacramentum mu- | |
| tauerant, in paenitentiam religione conuersis, postquam | |
| denuntiato ad nouum imperatorem itinere casu quodam | |
| ac diuinitus neque aquila ornari neque signa conuelli | |
| mouerique potuerunt. | 10 |
| Consulatus super pristinum quattuor gessit; ex qui- | 14.1.1 |
| bus duos primos iunctim, sequentis per interuallum | |
| quarto quemque anno, semenstrem nouissimum, bimen- | |
| stris ceteros, tertium autem nouo circa principem exem- | |
| plo in locum demortui suffectus. ius et consul et extra | 5 |
| honorem laboriosissime dixit, etiam suis suorumque | |
| diebus sollemnibus, nonnumquam festis quoque anti- | |
| quitus et religiosis. nec semper praescripta legum | |
| secutus duritiam lenitatemue multarum ex bono et | |
| aequo, perinde ut adficeretur, moderatus est; nam et | 10 |
| iis, qui apud priuatos iudices plus petendo formula | |
| excidissent, restituit actiones et in maiore fraude con- | |
| uictos legitimam poenam supergressus ad bestias con- | |
| demnauit. in cognoscendo autem ac decernendo mira | 15.1.1 |
| uarietate animi fuit, modo circumspectus et sagax, inter- | |
| dum inconsultus ac praeceps, nonnumquam friuolus | |
| amentique similis. cum decurias rerum actu expun- | |
| geret, eum, qui dissimulata uacatione quam beneficio | 5 |
| liberorum habebat responderat, ut cupidum iudicandi | |
| dimisit; alium interpellatum ab aduersariis de propria | |
| lite negantemque cognitionis rem sed ordinari iuris | |
| esse, agere causam confestim apud se coegit, proprio | |
| negotio documentum daturum, quam aequus | 10 |
| iudex in alieno negotio futurus esset. feminam | 2.1 |
| non agnoscentem filium suum dubia utrimque argu- | |
| mentorum fide ad confessionem compulit indicto matri- | |
| monio iuuenis. absentibus secundum praesentes facillime | |
| dabat, nullo dilectu culpane quis an aliqua necessitate | 5 |
| cessasset. proclamante quodam praecidendas falsario | |
| manus, carnificem statim acciri cum machaera mensa- | |
| que lanionia flagitauit. peregrinitatis reum orta inter | |
| aduocatos leui contentione, togatumne an palliatum | |
| dicere causam oporteret, quasi aequitatem integram | 10 |
| ostentans, mutare habitum saepius et prout accusare- | |
| tur defendereturue, iussit. de quodam etiam negotio ita | 3.1 |
| ex tabella pronuntiasse creditur, secundum eos se | |
| sentire, qui uera proposuissent. propter quae | |
| usque eo euiluit, ut passim ac propalam contemptui | |
| esset. excusans quidam testem e prouincia ab eo uo- | 5 |
| catum negauit praesto esse posse dissimulata diu causa; | |
| ac post longas demum interrogationes: 'mortuus est,' | |
| inquit, 'puto, licuit.' alius gratias agens quod reum | |
| defendi pateretur, adiecit: 'et tamen fieri solet.' illud | |
| quoque a maioribus natu audiebam, adeo causidicos | 10 |
| patientia eius solitos abuti, ut discedentem e tribunali | |
| non solum uoce reuocarent, sed et lacinia togae retenta, | |
| interdum pede apprehenso detinerent. ac ne cui haec | 4.1 |
| mira sint, litigatori Graeculo uox in altercatione ex- | |
| cidit: καὶ σὺ γέρων εἶ καὶ μωρός. equitem quidem | |
| Romanum obscaenitatis in feminas reum, sed falso | |
| et ab impotentibus inimicis conficto crimine, satis | 5 |
| constat, cum scorta meritoria citari aduersus se et | |
| audiri pro testimonio uideret, graphium et libellos, quos | |
| tenebat in manu, ita cum magna stultitiae et saeuitiae | |
| exprobratione iecisse in faciem eius, ut genam non | |
| leuiter perstrinxerit. | 10 |