| Gessit et censuram intermissam diu post Plancum | Cl.16.1.1 |
| Paulumque censores, sed hanc quoque inaequabiliter | |
| uarioque et animo et euentu. recognitione equitum | |
| iuuenem probri plenum, sed quem pater probatissimum | |
| sibi affirmabat, sine ignominia dimisit, habere dicens | 5 |
| censorem suum; alium corruptelis adulteriisque fa- | |
| mosum nihil amplius quam monuit, ut aut parcius | |
| aetatulae indulgeret aut certe cautius; addidit- | |
| que: 'quare enim ego scio, quam amicam habeas?' | |
| et cum orantibus familiaribus dempsisset cuidam appo- | 10 |
| sitam notam: 'litura tamen,' inquit, 'extet.' splendidum | 2.1 |
| uirum Graeciaeque prouinciae principem, uerum Latini | |
| sermonis ignarum, non modo albo iudicum erasit, sed | |
| in peregrinitatem redegit. nec quemquam nisi sua | |
| uoce, utcumque quis posset, ac sine patrono rationem | 5 |
| uitae passus est reddere. notauitque multos, et quos- | |
| dam inopinantis et ex causa noui generis, quod se | |
| inscio ac sine commeatu Italia excessissent; quendam | |
| uero et quod comes regis in prouincia fuisset, referens, | |
| maiorum temporibus Rabirio Postumo Ptolemaeum | 10 |
| Alexandriam crediti seruandi causa secuto crimen | |
| maiestatis apud iudices motum. plures notare conatus, | 3.1 |
| magna inquisitorum neglegentia sed suo maiore dede- | |
| core, innoxios fere repperit, quibuscumque caelibatum | |
| aut orbitatem aut egestatem obiceret, maritos, patres, | |
| opulentos se probantibus; eo quidem, qui sibimet uim | 5 |
| ferro intulisse arguebatur, inlaesum corpus ueste depo- | |
| sita ostentante. fuerunt et illa in censura eius nota- | 4.1 |
| bilia, quod essedum argenteum sumptuose fabricatum | |
| ac uenale ad Sigillaria redimi concidique coram impe- | |
| rauit; quodque uno die XX edicta proposuit, inter | |
| quae duo, quorum altero admonebat, ut uberi uinearum | 5 |
| prouentu bene dolia picarentur; altero, nihil aeque | |
| facere ad uiperae morsum quam taxi arboris sucum. |