Expeditionem unam omnino suscepit eamque modi- Cl.17.1.1
cam. cum decretis sibi a senatu ornamentis trium-
phalibus leuiorem maiestati principali titulum arbitra-
retur uelletque iusti triumphi decus, unde adquireret
Britanniam potissimum elegit, neque temptatam ulli 5
post Diuum Iulium et tunc tumultuantem ob non reddi-
tos transfugas. huc cum ab Ostia nauigaret, uehe- 2.1
menti circio bis paene demersus est, prope Liguriam
iuxtaque Sto<e>chadas insulas. quare a Massilia Ge-
soriacum usque pedestri itinere confecto inde trans-
misit ac sine ullo proelio aut sanguine intra paucissi- 5
mos dies parte insulae in deditionem recepta, sexto
quam profectus erat mense Romam rediit triumphauit-
que maximo apparatu. ad cuius spectaculum comme- 3.1
are in urbem non solum praesidibus prouinciarum per-
misit, uerum etiam exulibus quibusdam; atque inter
hostilia spolia naualem coronam fastigio Palatinae do-
mus iuxta ciuicam fixit, traiecti et quasi domiti Oceani 5
insigne. currum eius Messalina uxor carpento secuta
est; secuti et triumphalia ornamenta eodem bello adepti,
sed ceteri pedibus et in praetexta, M. Crassus Frugi
equo phalerato et in ueste palmata, quod eum hono-
rem iterauerat. 10
  Vrbis annonaeque curam sollicitissime semper egit. 18.1.1
cum Aemiliana pertinacius arderent, in diribitorio dua-
bus noctibus mansit ac deficiente militum ac familiarum
turba auxilio plebem per magistratus ex omnibus uicis
conuocauit ac positis ante se cum pecunia fiscis ad 5
subueniendum hortatus est, repraesentans pro opera
dignam cuique mercedem. artiore autem annona ob 2.1
assiduas sterilitates detentus quondam medio foro a
turba conuiciisque et simul fragminibus panis ita in-
festatus, ut aegre nec nisi postico euadere in Palatium
ualuerit, nihil non ex[eo]cogitauit ad inuehendos etiam 5
tempore hiberno commeatus. nam et negotiatoribus
certa lucra proposuit suscepto in se damno, si cui
quid per tempestates accidisset, et naues mercaturae
causa fabricantibus magna commoda constituit pro
condicione cuiusque: ciui[s] uacationem legis Papiae 19.1.1
Poppaeae, Latino ius Quiritium, feminis ius IIII libe-
rorum; quae constituta hodieque seruantur.