Vixit annis uiginti nouem, imperauit triennio et Cal.59.1.1
decem mensibus diebusque octo. cadauer eius clam in
hortos Lamianos asportatum et tumultuario rogo se-
miambustum leui caespite obrutum est, postea per so-
rores ab exilio reuersas erutum et crematum sepultum- 5
que. satis constat, prius quam id fieret, hortorum cu-
stodes umbris inquietatos; in ea quoque domo, in qua
occubuerit, nullam noctem sine aliquo terrore transac-
tam, donec ipsa domus incendio consumpta sit. perit
una et uxor Caesonia gladio a centurione confossa et 10
filia parieti inlisa.
  Condicionem temporum illorum etiam per haec aesti- 60.1.1
mare quiuis possit. nam neque caede uulgata statim
creditum est, fuitque suspicio ab ipso Gaio famam
caedis simulatam et emissam, ut eo pacto hominum
erga se mentes deprehenderet; neque coniurati cuiquam 5
imperium destinauerunt; et senatus in asserenda liber-
tate adeo consensit, ut consules primo non in curiam,
quia Iulia uocabatur, sed in Capitolium conuocarent,
quidam uero sententiae loco abolendam Caesarum me-
moriam ac diruenda templa censuerint. obseruatum 10
autem notatumque est in primis Caesares omnes, quibus
Gai praenomen fuerit, ferro perisse, iam inde ab eo, qui
Cinnanis temporibus sit occisus.
MCP server: latin-mcp.packhum.org