| Nam de ornanda instruendaque urbe, item de tu- | Jul.44.1.1 |
| endo ampliandoque imperio plura ac maiora in dies | |
| destinabat: in primis Martis templum, quantum nus- | |
| quam esset, extruere repleto et conplanato lacu, in | |
| quo naumachiae spectaculum ediderat, theatrumque | 5 |
| summae magnitudinis Tarpeio monti accubans; ius ci- | 2.1 |
| uile ad certum modum redigere atque ex immensa | |
| diffusaque legum copia optima quaeque et necessaria | |
| in paucissimos conferre libros; bibliothecas Graecas | |
| Latinasque quas maximas posset publicare data Marco | 5 |
| Varroni cura comparandarum ac digerendarum; siccare | 3.1 |
| Pomptinas paludes; emittere Fucinum lacum; uiam | |
| munire a mari Supero per Appennini dorsum ad Tibe- | |
| rim usque; perfodere Isthmum; Dacos, qui se in Pon- | |
| tum et Thraciam effuderant, coercere; mox Parthis | 5 |
| inferre bellum per Armeniam minorem nec nisi ante | |
| expertos adgredi proelio. | |
| Talia agentem atque meditantem mors praeuenit. | 4.1 |
| de qua prius quam dicam, ea quae ad formam et habi- | |
| tum et cultum et mores, nec minus quae ad ciuilia | |
| et bellica eius studia pertineant, non alienum erit sum- | |
| matim exponere. | 5 |
| Fuisse traditur excelsa statura, colore candido, te- | 45.1.1 |
| retibus membris, ore paulo pleniore, nigris uegetisque | |
| oculis, ualitudine prospera, nisi quod tempore extremo | |
| repente animo linqui atque etiam per somnum exter- | |
| reri solebat. comitiali quoque morbo bis inter res | 5 |
| agendas correptus est. circa corporis curam morosior, | 2.1 |
| ut non solum tonderetur diligenter ac raderetur, sed | |
| uelleretur etiam, ut quidam exprobrauerunt, caluitii | |
| uero deformitatem iniquissime ferret saepe obtrecta- | |
| torum iocis obnoxiam expertus. ideoque et deficientem | 5 |
| capillum reuocare a uertice adsueuerat et ex omnibus | |
| decretis sibi a senatu populoque honoribus non aliud | |
| aut recepit aut usurpauit libentius quam ius laureae | |
| coronae perpetuo gestandae. |