Etiam cultu notabilem ferunt: usum enim lato Jul.45.3.1
clauo ad manus fimbriato nec umquam aliter quam
<ut> super eum cingeretur, et quidem fluxiore cinctura;
unde emanasse Sullae dictum optimates saepius ad-
monentis, ut male praecinctum puerum cauerent. 5
habitauit primo in Subura modicis aedibus, post autem 46.1.1
pontificatum maximum in Sacra uia domo publica.
munditiarum lautitiarumque studiosissimum multi pro-
diderunt: uillam in Nemorensi a fundamentis incohatam
magnoque sumptu absolutam, quia non tota ad ani- 5
mum ei responderat, totam diruisse, quanquam tenuem
adhuc et obaeratum; in expeditionibus tessellata et
sectilia pauimenta circumtulisse; Britanniam petisse 47.1.1
spe margaritarum, quarum amplitudinem conferentem
interdum sua manu exegisse pondus; gemmas, toreu-
mata, signa, tabulas operis antiqui semper animosissime
comparasse; seruitia rectiora politioraque inmenso 5
pretio, et cuius ipsum etiam puderet, sic ut rationi-
bus uetaret inferri; conuiuatum assidue per prouincias 48.1.1
duobus tricliniis, uno quo sagati palliatiue, altero quo
togati cum inlustrioribus prouinciarum discumberent.
domesticam disciplinam in paruis ac maioribus rebus
diligenter adeo seuereque rexit, ut pistorem alium 5
quam sibi panem conuiuis subicientem compedibus
uinxerit, libertum gratissimum ob adulteratam equitis
Romani uxorem, quamuis nullo querente, capitali poena
adfecerit.
  Pudicitiae eius famam nihil quidem praeter Nico- 49.1.1
medis contubernium laesit, graui tamen et perenni ob-
probrio et ad omnium conuicia exposito. omitto Calui
Licini notissimos uersus:
      Bithynia quicquid 5
    et p[r]edicator Caesaris umquam habuit.
praetereo actiones Dolabellae et Curionis patris, in
quibus eum Dolabella 'paelicem reginae, spondam
interiorem regiae lecticae,' at Curio 'stabulum
Nicomedis et Bithynicum fornicem' dicunt. missa 2.1
etiam facio edicta Bibuli, quibus proscripsit collegam
suum Bithynicam reginam, eique antea regem
fuisse cordi, nunc esse regnum. quo tempore, ut
Marcus Brutus refert, Octauius etiam quidam ualitudine 5
mentis liberius dicax conuentu maximo, cum Pompeium
regem appellasset, ipsum reginam salutauit. sed C. Mem-
mius etiam ad cyathum †et ui Nicomedi stetisse obicit,
cum reliquis exoletis, pleno conuiuio, accubantibus
nonnullis urbicis negotiatoribus, quorum refert nomina. 10
Cicero uero non contentus in quibusdam epistulis 3.1
scripsisse a satellitibus eum in cubiculum regium
eductum in aureo lecto ueste purpurea decubuisse
floremque aetatis a Venere orti in Bithynia conta-
minatum, quondam etiam in senatu defendenti ei Ny- 5
sae causam, filiae Nicomedis, beneficiaque regis in
se commemoranti: 'remoue,' inquit, 'istaec, oro te,
quando notum est, et quid ille tibi et quid
illi tute dederis.' Gallico denique triumpho milites 4.1
eius inter cetera carmina, qualia currum prosequentes
ioculariter canunt, etiam illud uulga-
tissimum pronuntiauerunt:
    Gallias Caesar subegit, Nicomedes Caesarem: 5
    ecce Caesar nunc triumphat qui subegit Gallias,
    Nicomedes non triumphat qui subegit Caesarem.
pronum et sumptuosum in libidines fuisse constans 50.1.1
opinio est, plurimasque et illustres feminas corrupisse,
in quibus Postumiam Serui Sulpici[i], Lolliam Auli
Gabini, Tertullam Marci Crassi, etiam Cn. Pompei
Muciam. nam certe Pompeio et a Curionibus patre 5
et filio et a multis exprobratum est, quod cuius causa
post tres liberos exegisset uxorem et quem gemens
Aegisthum appellare consuesset, eius postea filiam po-
tentiae cupiditate in matrimonium recepisset. sed ante 2.1
alias dilexit Marci Bruti matrem Seruiliam, cui et
proximo suo consulatu sexagiens sestertium margari-
tam mercatus est et bello ciuili super alias donationes
amplissima praedia ex auctionibus hastae minimo ad- 5
dixit; cum quidem plerisque uilitatem mirantibus face-
tissime Cicero: 'quo melius,' inquit, 'emptum scia-
tis, tertia deducta'; existimabatur enim Seruilia etiam
filiam suam Tertiam Caesari conciliare. ne prouincia- 51.1.1
libus quidem matrimoniis abstinuisse uel hoc disticho
apparet iactato aeque a militibus per
Gallicum triumphum:
    urbani, seruate uxores: moechum caluom adducimus. 5
    aurum in Gallia effutuisti, hic sumpsisti mutuum.
dilexit et reginas, inter quas Eunoen Mauram Bogudis 52.1.1
uxorem, cui maritoque eius plurima et immensa tri-
buit, ut Naso scripsit; sed maxime Cleopatram, cum
qua et conuiuia in primam lucem saepe protraxit et
eadem naue thalamego paene Aethiopia tenus Aegyptum 5
penetrauit, nisi exercitus sequi recusasset, quam deni-
que accitam in urbem non nisi maximis honoribus
praemiisque auctam remisit filiumque natum appellare
nomine suo passus est. quem quidem nonnulli Grae- 2.1
corum similem quoque Caesari et forma et incessu
tradiderunt. M. Antonius adgnitum etiam ab eo se-
natui adfirmauit, quae scire C. Matium et C. Oppium
reliquosque Caesaris amicos; quorum Gaius Oppius, 5
quasi plane defensione ac patrocinio res egeret, librum
edidit, non esse Caesaris filium, quem Cleopatra dicat.
Heluius Cinna tr. pl. plerisque confessus est habuisse 3.1
se scriptam paratamque legem, quam Caesar ferre ius-
sisset cum ipse abesset, uti uxores liberorum quaeren-
dorum causa quas et quot uellet ducere liceret. at ne
cui dubium omnino sit et impudicitiae et adulteriorum 5
flagrasse infamia, Curio pater quadam eum oratione
omnium mulierum uirum et omnium uirorum mulie-
rem appellat.