| Etiam cultu notabilem ferunt: usum enim lato | Jul.45.3.1 |
| clauo ad manus fimbriato nec umquam aliter quam | |
| <ut> super eum cingeretur, et quidem fluxiore cinctura; | |
| unde emanasse Sullae dictum optimates saepius ad- | |
| monentis, ut male praecinctum puerum cauerent. | 5 |
| habitauit primo in Subura modicis aedibus, post autem | 46.1.1 |
| pontificatum maximum in Sacra uia domo publica. | |
| munditiarum lautitiarumque studiosissimum multi pro- | |
| diderunt: uillam in Nemorensi a fundamentis incohatam | |
| magnoque sumptu absolutam, quia non tota ad ani- | 5 |
| mum ei responderat, totam diruisse, quanquam tenuem | |
| adhuc et obaeratum; in expeditionibus tessellata et | |
| sectilia pauimenta circumtulisse; Britanniam petisse | 47.1.1 |
| spe margaritarum, quarum amplitudinem conferentem | |
| interdum sua manu exegisse pondus; gemmas, toreu- | |
| mata, signa, tabulas operis antiqui semper animosissime | |
| comparasse; seruitia rectiora politioraque inmenso | 5 |
| pretio, et cuius ipsum etiam puderet, sic ut rationi- | |
| bus uetaret inferri; conuiuatum assidue per prouincias | 48.1.1 |
| duobus tricliniis, uno quo sagati palliatiue, altero quo | |
| togati cum inlustrioribus prouinciarum discumberent. | |
| domesticam disciplinam in paruis ac maioribus rebus | |
| diligenter adeo seuereque rexit, ut pistorem alium | 5 |
| quam sibi panem conuiuis subicientem compedibus | |
| uinxerit, libertum gratissimum ob adulteratam equitis | |
| Romani uxorem, quamuis nullo querente, capitali poena | |
| adfecerit. | |
| Pudicitiae eius famam nihil quidem praeter Nico- | 49.1.1 |
| medis contubernium laesit, graui tamen et perenni ob- | |
| probrio et ad omnium conuicia exposito. omitto Calui | |
| Licini notissimos uersus: | |
| Bithynia quicquid | 5 |
| et p[r]edicator Caesaris umquam habuit. | |
| praetereo actiones Dolabellae et Curionis patris, in | |
| quibus eum Dolabella 'paelicem reginae, spondam | |
| interiorem regiae lecticae,' at Curio 'stabulum | |
| Nicomedis et Bithynicum fornicem' dicunt. missa | 2.1 |
| etiam facio edicta Bibuli, quibus proscripsit collegam | |
| suum Bithynicam reginam, eique antea regem | |
| fuisse cordi, nunc esse regnum. quo tempore, ut | |
| Marcus Brutus refert, Octauius etiam quidam ualitudine | 5 |
| mentis liberius dicax conuentu maximo, cum Pompeium | |
| regem appellasset, ipsum reginam salutauit. sed C. Mem- | |
| mius etiam ad cyathum †et ui Nicomedi stetisse obicit, | |
| cum reliquis exoletis, pleno conuiuio, accubantibus | |
| nonnullis urbicis negotiatoribus, quorum refert nomina. | 10 |
| Cicero uero non contentus in quibusdam epistulis | 3.1 |
| scripsisse a satellitibus eum in cubiculum regium | |
| eductum in aureo lecto ueste purpurea decubuisse | |
| floremque aetatis a Venere orti in Bithynia conta- | |
| minatum, quondam etiam in senatu defendenti ei Ny- | 5 |
| sae causam, filiae Nicomedis, beneficiaque regis in | |
| se commemoranti: 'remoue,' inquit, 'istaec, oro te, | |
| quando notum est, et quid ille tibi et quid | |
| illi tute dederis.' Gallico denique triumpho milites | 4.1 |
| eius inter cetera carmina, qualia currum prosequentes | |
| ioculariter canunt, etiam illud uulga- | |
| tissimum pronuntiauerunt: | |
| Gallias Caesar subegit, Nicomedes Caesarem: | 5 |
| ecce Caesar nunc triumphat qui subegit Gallias, | |
| Nicomedes non triumphat qui subegit Caesarem. | |
| pronum et sumptuosum in libidines fuisse constans | 50.1.1 |
| opinio est, plurimasque et illustres feminas corrupisse, | |
| in quibus Postumiam Serui Sulpici[i], Lolliam Auli | |
| Gabini, Tertullam Marci Crassi, etiam Cn. Pompei | |
| Muciam. nam certe Pompeio et a Curionibus patre | 5 |
| et filio et a multis exprobratum est, quod cuius causa | |
| post tres liberos exegisset uxorem et quem gemens | |
| Aegisthum appellare consuesset, eius postea filiam po- | |
| tentiae cupiditate in matrimonium recepisset. sed ante | 2.1 |
| alias dilexit Marci Bruti matrem Seruiliam, cui et | |
| proximo suo consulatu sexagiens sestertium margari- | |
| tam mercatus est et bello ciuili super alias donationes | |
| amplissima praedia ex auctionibus hastae minimo ad- | 5 |
| dixit; cum quidem plerisque uilitatem mirantibus face- | |
| tissime Cicero: 'quo melius,' inquit, 'emptum scia- | |
| tis, tertia deducta'; existimabatur enim Seruilia etiam | |
| filiam suam Tertiam Caesari conciliare. ne prouincia- | 51.1.1 |
| libus quidem matrimoniis abstinuisse uel hoc disticho | |
| apparet iactato aeque a militibus per | |
| Gallicum triumphum: | |
| urbani, seruate uxores: moechum caluom adducimus. | 5 |
| aurum in Gallia effutuisti, hic sumpsisti mutuum. | |
| dilexit et reginas, inter quas Eunoen Mauram Bogudis | 52.1.1 |
| uxorem, cui maritoque eius plurima et immensa tri- | |
| buit, ut Naso scripsit; sed maxime Cleopatram, cum | |
| qua et conuiuia in primam lucem saepe protraxit et | |
| eadem naue thalamego paene Aethiopia tenus Aegyptum | 5 |
| penetrauit, nisi exercitus sequi recusasset, quam deni- | |
| que accitam in urbem non nisi maximis honoribus | |
| praemiisque auctam remisit filiumque natum appellare | |
| nomine suo passus est. quem quidem nonnulli Grae- | 2.1 |
| corum similem quoque Caesari et forma et incessu | |
| tradiderunt. M. Antonius adgnitum etiam ab eo se- | |
| natui adfirmauit, quae scire C. Matium et C. Oppium | |
| reliquosque Caesaris amicos; quorum Gaius Oppius, | 5 |
| quasi plane defensione ac patrocinio res egeret, librum | |
| edidit, non esse Caesaris filium, quem Cleopatra dicat. | |
| Heluius Cinna tr. pl. plerisque confessus est habuisse | 3.1 |
| se scriptam paratamque legem, quam Caesar ferre ius- | |
| sisset cum ipse abesset, uti uxores liberorum quaeren- | |
| dorum causa quas et quot uellet ducere liceret. at ne | |
| cui dubium omnino sit et impudicitiae et adulteriorum | 5 |
| flagrasse infamia, Curio pater quadam eum oratione | |
| omnium mulierum uirum et omnium uirorum mulie- | |
| rem appellat. |