Non in alia re tamen damnosior quam in aedifi- Nero.31.1.1
cando domum a Palatio Esquilias usque fecit, quam
primo transitoriam, mox incendio absumptam restitu-
tamque auream nominauit. de cuius spatio atque cultu
suffecerit haec ret<t>ulisse. uestibulum eius fuit, in 5
quo colossus CXX pedum staret ipsius effigie; tanta
laxitas, ut porticus triplices miliarias haberet; item
stagnum maris instar, circumsaeptum aedificiis ad ur-
bium speciem; rura insuper aruis atque uinetis et
pascuis siluisque uaria, cum multitudine omnis generis 10
pecudum ac ferarum. in ceteris partibus cuncta auro 2.1
lita, distincta gemmis unionumque conchis erant; cena-
tiones laqueatae tabulis eburneis uersatilibus, ut flores,
fistulatis, ut unguenta desuper spargerentur; praecipua
cenationum rotunda, quae perpetuo diebus ac noctibus 5
uice mundi circumageretur; balineae marinis et albulis
fluentes aquis. eius modi domum cum absolutam dedi-
caret, hactenus comprobauit, ut se diceret quasi ho-
minem tandem habitare coepisse.
  Praeterea incohabat piscinam a Miseno ad Auernum 3.1
lacum contectam porticibusque conclusam, quo quid-
quid totis Bais calidarum aquarum esset conuerteretur;
fossam ab Auerno Ostiam usque, ut nauibus nec tamen
mari iretur, longitudinis per centum sexaginta milia, 5
latitudinis, qua contrariae quinqueremes commearent.
quorum operum perficiendorum gratia quod ubique
esset custodiae in Italiam deportari, etiam scelere con-
uictos non nisi ad opus damnari praeceperat.
  Ad hunc impendiorum furorem, super fiduciam im- 4.1
perii, etiam spe quadam repentina immensarum et
reconditarum opum impulsus est ex indicio equitis R.
pro comperto pollicentis thesauros antiquissimae gazae,
quos Dido regina fugiens Tyro secum extulisset, esse 5
in Africa uastissimis specubus abditos ac posse erui
paruula molientium opera. uerum ut spes fefellit, desti- 32.1.1
tutus atque ita iam exhaustus et egens ut stipendia
quoque militum et commoda ueteranorum protrahi ac
differri necesse esset, calumniis rapinisque intendit
animum. 5