Statura fuit prope iusta, corpore maculoso et fetido, Nero.51.1.1
subflauo capillo, uultu pulchro magis quam uenusto,
oculis caesis et hebetioribus, ceruice obesa, uentre pro-
iecto, gracillimis cruribus, ualitudine prospera: nam
qui luxuriae immoderatissimae esset, ter omnino per 5
quattuordecim annos languit, atque ita ut neque uino
neque consuetudine reliqua abstineret; circa cultum
habitumque adeo pudendus, ut comam semper in gradus
formatam peregrinatione Achaica etiam pone uerticem
summiserit ac plerumque synthesinam indutus ligato 10
circum collum sudario prodierit in publicum sine
cinctu et discalciatus.
  Liberalis disciplinas omnis fere puer attigit. sed a 52.1.1
philosophia eum mater auertit monens imperaturo con-
trariam esse; a cognitione ueterum oratorum Seneca
praeceptor, quo diutius in admiratione sui detineret.
itaque ad poeticam pronus carmina libenter ac sine 5
labore composuit nec, ut quidam putant, aliena pro suis
edidit. uenere in manus meas pugillares libellique cum
quibusdam notissimis uersibus ipsius chirographo scrip-
tis, ut facile appareret non tralatos aut dictante aliquo
exceptos, sed plane quasi a cogitante atque generante 10
exaratos; ita multa et deleta et inducta et superscripta
inerant. habuit et pingendi fingendique [maxime] non
mediocre studium.
  Maxime autem popularitate efferebatur, omnium 53.1.1
aemulus, qui quoquo modo animum uulgi mouerent.
exiit opinio post scaenicas coronas proximo lustro de-
scensurum eum ad Olympia[m] inter athletas; nam et
luctabatur assidue nec aliter certamina gymnica tota 5
Graecia spectauerat quam brabeutarum more in stadie
humi assidens ac, si qua paria longius recessissent, in
medium manibus suis protrahens. destinauerat etiam,
quia Apollinem cantu, Solem aurigando aequiperare
existimaretur, imitari et Herculis facta; praeparatum- 10
que leonem aiunt, quem uel claua uel brachiorum nexi-
bus in amphitheatri harena spectante populo nudus
elideret. sub exitu quidem uitae palam uouerat, si sibi 54.1.1
incolumis status permansisset, proditurum se partae
uictoriae ludis etiam hydraulam et choraulam et utri-
cularium ac nouissimo die histrionem saltaturumque
Vergili Turnum. et sunt qui tradant Paridem histrionem 5
occisum ab eo quasi grauem aduersarium. erat illi 55.1.1
aeternitatis perpetuaeque famae cupido, sed inconsulta.
ideoque multis rebus ac locis uetere appellatione de-
tracta nouam indixit ex suo nomine, mensem quoque
Aprilem Neroneum appellauit; destinauerat et Romam 5
Neropolim nuncupare.