| Mox, cum aedilem eum C. Caesar, succensens curam | Ves.5.3.1 |
| uerrendis uiis non adhibitam, luto iussisset oppleri | |
| congesto per milites in praetextae sinum, non defue- | |
| runt qui interpretarentur, quandoque proculcatam deser- | |
| tamque rem p. ciuili aliqua perturbatione in tutelam | 5 |
| eius ac uelut in gremium deuenturam. | |
| Prandente eo quondam canis extrarius e triuio ma- | 4.1 |
| num humanam intulit mensaeque subiecit. cenante | |
| rursus bos arator decusso iugo triclinium irrupit ac | |
| fugatis ministris quasi repente defessus procidit ad | |
| ipsos accumbentis pedes ceruicemque summisit. arbor | 5 |
| quoque cupressus in agro auito sine ulla ui tempestatis | |
| euulsa radicitus atque prostrata insequenti die uiridior | |
| ac firmior resurrexit. | |
| At in Achaia somniauit initium sibi suisque feli- | 5.1 |
| citatis futurum, simul ac dens Neroni exemptus esset; | |
| euenitque ut sequenti die progressus in atrium medi- | |
| cus dentem ei ostenderet tantumque quod exemptum. | |
| Apud Iudaeam Carmeli dei oraculum consulentem | 6.1 |
| ita confirmauere sortes, ut quidquid cogitaret uolueret- | |
| que animo quamlibet magnum, id esse prouenturum | |
| pollicerentur; et unus ex nobilibus captiuis Iosephus, | |
| cum coiceretur in uincula, constantissime asseuerauit | 5 |
| fore ut ab eodem breui solueretur, uerum iam impe- | |
| ratore. nuntiabantur et ex urbe praesagia: Neronem | 7.1 |
| diebus ultimis monitum per quietem, ut tensam Iouis | |
| Optimi Maximi e sacrario in domum Vespasiani et inde | |
| in circum deduceret; ac non multo post comitia se- | |
| cundi consulatus ineunte Galba statua<m> Diui Iuli ad | 5 |
| Orientem sponte conuersa<m>, acieque Betriacensi, prius | |
| quam committeretur, duas aquilas in conspectu omnium | |
| conflixisse uictaque altera superuenisse tertiam ab solis | |
| exortu ac uictricem abegisse. nec tamen quicquam | 6.1.1 |
| ante temptauit, promptissimis atque etiam instantibus | |
| suis, quam sollicitatus quorundam et ignotorum et | |
| absentium fortuito fauore. |