Liberalia studia imperii initio neglexit, quanquam Dom.20.1.1
bibliothecas incendio absumptas impensissime reparare
curasset, exemplaribus undique petitis missisque Alexan-
dream qui describerent emendarentque. numquam
tamen aut historiae carminibusue noscendis operam 5
ullam aut stilo uel necessario dedit. praeter commen-
tarios et acta Tiberi Caesaris nihil lectitabat; epi-
stulas orationesque et edicta alieno formabat ingenio.
sermonis tamen nec inelegantis, dictorum interdum
etiam notabilium: 'uellem,' inquit, 'tam formosus 10
esse, quam Maecius sibi uidetur'; et cuiusdam
caput uarietate capilli subrutilum et incanum per-
fusam niuem mulso dixit. condicionem prin- 21.1.1
cipum miserrimam aiebat, quibus de coniura-
tione comperta non crederetur nisi occisis.
  Quotiens otium esset, alea se oblectabat, etiam
profestis diebus matutinisque horis, ac lauabat de die 5
prandebatque ad satietatem, ut non temere super cenam
praeter Matianum malum et modicam in ampulla
potiunculam sumeret. conuiuabatur frequenter ac
large, sed paene raptim; certe non ultra solis occasum
nec ut postea comisaretur. nam ad horam somni nihil 10
aliud quam solus secreto deambulabat.
  Libidinis nimiae, assiduitatem concubitus uelut exer- 22.1.1
citationis genus clinopalen uocabat; eratque fama,
quasi concubinas ipse deuelleret nataretque inter uul-
gatissimas meretrices. fratris filiam adhuc uirginem
oblatam in matrimonium sibi cum deuinctus Domitiae 5
nuptiis pertinacissime recusasset, non multo post alii
conlocatam corrupit ultro et quidem uiuo etiam tum
Tito; mox patre ac uiro orbatam ardentissime palam-
que dilexit, ut etiam causa mortis extiterit coactae con-
ceptum a se abigere. 10