C. Octauius pater a principio aetatis et re et existi- Aug.3.1.1
matione magna fuit, ut equidem mirer hunc quoque a
nonnullis argentarium atque etiam inter diuisores ope-
rasque campestres proditum; amplis enim innutritus
opibus honores et adeptus est facile et egregie ad- 5
ministrauit. ex praetura Macedoniam sortitus fugitiuos,
residuam Spartaci et Catilinae manum, Thurin[g]um
agrum tenentis in itinere deleuit, negotio sibi in se-
natu extra ordinem dato. prouinciae praefuit non mi- 2.1
nore iustitia quam fortitudine; namque Bessis ac Thra-
cibus magno proelio fusis ita socios tractauit, ut epi-
stulae M. Ciceronis extent, quibus Quintum fratrem
eodem tempore parum secunda fama 5
proconsulatum Asiae administrantem hortatur et monet,
imitetur in promerendis sociis uicinum suum Octauium.
decedens Macedonia, prius quam profiteri se candidatum 4.1.1
consulatus posset, mortem obiit repentinam, supersti-
tibus liberis Octauia maiore, quam ex Ancharia, et
Octauia minore item Augusto, quos ex Atia tulerat.
Atia M. Atio Balbo et Iulia, sorore C. Caesaris, ge- 5
nita est. Balbus, paterna stirpe Aricinus, multis in
familia senatoriis imaginibus, a matre Magnum Pom-
peium artissimo contingebat gradu functusque honore
praeturae inter uigintiuiros agrum Campanum plebi
Iulia lege diuisit. uerum idem Antonius, despiciens 2.1
etiam maternam Augusti originem, proauum eius Afri
generis fuisse et modo unguentariam tabernam modo
pistrinum Ariciae exercuisse obicit. Cassius quidem
Parmensis quadam epistula non tantum ut pistoris, sed 5
etiam ut nummulari nepotem sic taxat Augustum: 'ma-
terna tibi farina est ex crudissimo Ariciae pi-
strino: hanc finxit manibus collybo decoloratis
Nerulonensis mensarius.'