Natus est Augustus M. Tullio Cicerone C. Antonio
|
Aug.5.1.1
|
conss. VIIII. Kal. Octob. paulo ante solis exortum,
|
|
regione Palati ad Capita bubula, ubi nunc sacrarium
|
|
habet, aliquanto post quam excessit constitutum. nam
|
|
ut senatus actis continetur, cum C. Laetorius, adulescens
|
5
|
patricii generis, in deprecanda grauiore adulterii poena
|
|
praeter aetatem atque natales hoc quoque patribus con-
|
|
scriptis allegaret, esse possessorem ac uelut aedituum
|
|
soli, quod primum Diuus Augustus nascens attigisset,
|
|
peteretque donari quasi proprio suo ac peculiari deo,
|
10
|
decretum est ut ea pars domus consecraretur. nutri-
|
6.1.1
|
mentorum eius ostenditur adhuc locus in auito sub-
|
|
urbano iuxta Velitras permodicus et cellae penuariae
|
|
instar, tenetque uicinitatem opinio tamquam et natus
|
|
ibi sit. huc introire nisi necessario et caste religio
|
5
|
est, concepta opinione ueteri, quasi temere adeuntibus
|
|
horror quidam et metus obiciatur, sed et mox con-
|
|
firmata. nam cum possessor uillae nouus seu forte
|
|
seu temptandi causa cubitum se eo contulisset, euenit
|
|
ut post paucissimas noctis horas exturbatus inde subita
|
10
|
ui et incerta paene semianimis cum strato simul ante
|
|
fores inueniretur.
|
|
Infanti cognomen Thurino inditum est, in memo-
|
7.1.1
|
riam maiorum originis, uel quod regione Thurina re-
|
|
cens eo nato pater Octauius aduersus fugitiuos rem
|
|
prospere gesserat. Thurinum cognominatum satis certa
|
|
probatione tradiderim nactus puerilem imagunculam
|
5
|
eius aeream ueterem ferreis et paene iam exolescen-
|
|
tibus litteris hoc nomine inscriptam, quae dono a me
|
|
principi data inter cubicu<li> Lares colitur. sed et a
|
|
M. Antonio in epistulis per contumeliam saepe Thuri-
|
|
nus appellatur et ipse nihil amplius quam mirari se
|
10
|
rescribit pro obprobrio sibi prius nomen obici. postea
|
2.1
|
Gai Caesaris et deinde Augusti cognomen assumpsit,
|
|
alterum testamento maioris auunculi, alterum Munati
|
|
Planci sententia, cum quibusdam censentibus Romulum
|
|
appellari oportere quasi et ipsum conditorem urbis,
|
5
|
praeualuisset, ut Augustus potius uocaretur, non tan-
|
|
tum nouo sed etiam ampliore cognomine, quod loca
|
|
quoque religiosa et in quibus augurato quid consecra-
|
|
tur augusta dicantur, ab auctu uel ab auium gestu
|
|
gustuue, sicut etiam Ennius docet scri-
|
10
|
bens:
|
|
Augusto augurio postquam incluta condita Roma est.
|
|