Igitur triumphalia ornamenta et inlustris statuae honorem
|
40.1.1
|
et quidquid pro triumpho datur, multo verborum honore
|
|
cumulata, decerni in senatu iubet addique insuper opinio-
|
|
nem, Syriam provinciam Agricolae destinari, vacuam tum
|
|
morte Atili Rufi consularis et maioribus reservatam. credi-
|
2.1
|
dere plerique libertum ex secretioribus ministeriis missum
|
|
ad Agricolam codicillos, quibus ei Syria dabatur, tulisse,
|
|
cum eo praecepto ut, si in Britannia foret, traderentur;
|
|
eumque libertum in ipso freto Oceani obvium Agricolae, ne
|
5
|
appellato quidem eo ad Domitianum remeasse, sive verum
|
|
istud, sive ex ingenio principis fictum ac compositum est.
|
|
tradiderat interim Agricola successori suo provinciam quietam
|
3.1
|
tutamque. ac ne notabilis celebritate et frequentia occur-
|
|
rentium introitus esset, vitato amicorum officio noctu in
|
|
urbem, noctu in Palatium, ita ut praeceptum erat, venit;
|
|
exceptusque brevi osculo et nullo sermone turbae servien-
|
5
|
tium inmixtus est. ceterum uti militare nomen, grave
|
4.1
|
inter otiosos, aliis virtutibus temperaret, tranquillitatem
|
|
atque otium penitus hausit, cultu modicus, sermone facilis,
|
|
uno aut altero amicorum comitatus, adeo ut plerique, quibus
|
|
magnos viros per ambitionem aestimare mos est, viso aspecto-
|
5
|
que Agricola quaererent famam, pauci interpretarentur.
|
|