Britanniae situm populosque multis scriptoribus memo- 10.1.1
ratos non in comparationem curae ingeniive referam, sed
quia tum primum perdomita est. ita quae priores nondum
comperta eloquentia percoluere, rerum fide tradentur. Bri- 2.1
tannia, insularum quas Romana notitia complectitur maxima,
spatio ac caelo in orientem Germaniae, in occidentem
Hispaniae obtenditur, Gallis in meridiem etiam inspicitur;
septentrionalia eius, nullis contra terris, vasto atque aperto 5
mari pulsantur. formam totius Britanniae Livius veterum, 3.1
Fabius Rusticus recentium eloquentissimi auctores oblongae
scutulae vel bipenni adsimulavere. et est ea facies citra 4.1
Caledoniam, unde et in universum fama [est]: transgressis
inmensum et enorme spatium procurrentium extremo iam
litore terrarum velut in cuneum tenuatur. hanc oram novis- 5.1
simi maris tunc primum Romana classis circumvecta insulam
esse Britanniam adfirmavit, ac simul incognitas ad id tempus
insulas, quas Orcadas vocant, invenit domuitque. dispecta 6.1
est et Thule, quia hactenus iussum, et hiems adpetebat. sed
mare pigrum et grave remigantibus perhibent ne ventis qui-
dem perinde attolli, credo quod rariores terrae montesque,
causa ac materia tempestatum, et profunda moles continui 5
maris tardius impellitur. naturam Oceani atque aestus 7.1
neque quaerere huius operis est, ac multi rettulere: unum
addiderim, nusquam latius dominari mare, multum fluminum
huc atque illuc ferre, nec litore tenus adcrescere aut resor-
beri, sed influere penitus atque ambire, et iugis etiam ac 5
montibus inseri velut in suo.