| Trans Suionas aliud mare, pigrum ac prope immotum, | 45.1.1 |
| quo cingi claudique terrarum orbem hinc fides, quod ex- | |
| tremus cadentis iam solis fulgor in ortus edurat adeo clarus | |
| ut sidera hebetet; sonum insuper emergentis audiri formas- | |
| que equorum et radios capitis aspici persuasio adicit. | 5 |
| illuc usque et fama vera tantum natura. ergo iam dextro | 2.1 |
| Suebici maris litore Aestiorum gentes adluuntur, quibus | |
| ritus habitusque Sueborum, lingua Britannicae propior. | |
| matrem deum venerantur. insigne superstitionis formas | 3.1 |
| aprorum gestant: id pro armis hominumque tutela securum | |
| deae cultorem etiam inter hostes praestat. rarus ferri, | |
| frequens fustium usus. frumenta ceterosque fructus patien- | 4.1 |
| tius quam pro solita Germanorum inertia laborant. sed et | |
| mare scrutantur, ac soli omnium sucinum, quod ipsi glesum | |
| vocant, inter vada atque in ipso litore legunt. nec quae | 5.1 |
| natura quaeve ratio gignat, ut barbaris, quaesitum comper- | |
| tumve; diu quin etiam inter cetera eiectamenta maris | |
| iacebat, donec luxuria nostra dedit nomen. ipsis in nullo | |
| usu: rude legitur, informe perfertur, pretiumque mirantes | 5 |
| accipiunt. sucum tamen arborum esse intellegas, quia | 6.1 |
| terrena quaedam atque etiam volucria animalia plerumque | |
| interlucent, quae implicata humore mox durescente materia | |
| clauduntur. fecundiora igitur nemora lucosque, sicut Orientis | 7.1 |
| secretis, ubi tura balsamaque sudantur, ita Occidentis insulis | |
| terrisque inesse crediderim, quae vicini solis radiis expressa | |
| atque liquentia in proximum mare labuntur ac vi tempesta- | |
| tum in adversa litora exundant. si naturam sucini admoto | 8.1 |
| igne temptes, in modum taedae accenditur alitque flammam | |
| pinguem et olentem; mox ut in picem resinamve lentescit. | |
| Suionibus Sitonum gentes continuantur. cetera similes | 9.1 |
| uno differunt, quod femina dominatur: in tantum non modo | |
| a libertate sed etiam a servitute degenerant. |