Tum Messalla: 'sequar praescriptam a te, Materne,
|
25.1.1
|
formam; neque enim diu contra dicendum est Apro, qui
|
|
primum, ut opinor, nominis controversiam movit, tamquam
|
|
parum proprie antiqui vocarentur, quos satis constat ante
|
|
centum annos fuisse. mihi autem de vocabulo pugna non
|
2.1
|
est; sive illos antiquos sive maiores sive quo alio mavult
|
|
nomine appellet, dum modo in confesso sit eminentiorem
|
|
illorum temporum eloquentiam fuisse; ne illi quidem parti
|
|
sermonis eius repugno, si comminus fatetur pluris formas
|
5
|
dicendi etiam isdem saeculis, nedum diversis extitisse. sed
|
3.1
|
quo modo inter Atticos oratores primae Demostheni tri-
|
|
buuntur, proximum [autem] locum Aeschines et Hyperides
|
|
et Lysias et Lycurgus obtinent, omnium autem concessu
|
|
haec oratorum aetas maxime probatur, sic apud nos Cicero
|
5
|
quidem ceteros eorundem temporum disertos antecessit,
|
|
Calvus autem et Asinius et Caesar et Caelius et Brutus iure
|
|
et prioribus et sequentibus anteponuntur. nec refert quod
|
4.1
|
inter se specie differunt, cum genere consentiant. adstrictior
|
|
Calvus, numerosior Asinius, splendidior Caesar, amarior
|
|
Caelius, gravior Brutus, vehementior et plenior et valentior
|
|
Cicero: omnes tamen eandem sanitatem eloquentiae <prae se>
|
5
|
ferunt, ut si omnium pariter libros in manum sumpseris,
|
|
scias, quamvis in diversis ingeniis, esse quandam iudicii ac
|
|
voluntatis similitudinem et cognationem. nam quod invicem
|
5.1
|
se obtrectaverunt et sunt aliqua epistulis eorum inserta, ex
|
|
quibus mutua malignitas detegitur, non est oratorum vitium,
|
|
sed hominum. nam et Calvum et Asinium et ipsum Cicero-
|
6.1
|
nem credo solitos et invidere et livere et ceteris humanae
|
|
infirmitatis vitiis adfici: solum inter hos arbitror Brutum
|
|
non malignitate nec invidia, sed simpliciter et ingenue iudi-
|
|
cium animi sui detexisse. an ille Ciceroni invideret, qui mihi
|
7.1
|
videtur ne Caesari quidem invidisse? quod ad Servium
|
|
Galbam et C. Laelium attinet, et si quos alios antiquiorum
|
|
agitare non destitit, non exigit defensorem, cum fatear quae-
|
|
dam eloquentiae eorum ut nascenti adhuc nec satis adultae
|
5
|
defuisse.
|
|