Et Messalla 'non reconditas, Materne, causas requiris, nec
|
28.1.1
|
aut tibi ipsi aut huic Secundo vel huic Apro ignotas, etiam
|
|
si mihi partis adsignatis proferendi in medium quae omnes
|
|
sentimus. quis enim ignorat et eloquentiam et ceteras artis
|
2.1
|
descivisse ab illa vetere gloria non inopia hominum, sed
|
|
desidia iuventutis et neglegentia parentum et inscientia
|
|
praecipientium et oblivione moris antiqui? quae mala pri-
|
|
mum in urbe nata, mox per Italiam fusa, iam in provincias
|
5
|
manant. quamquam vestra vobis notiora sunt: ego de
|
3.1
|
urbe et his propriis ac vernaculis vitiis loquar, quae natos
|
|
statim excipiunt et per singulos aetatis gradus cumulantur,
|
|
si prius de severitate ac disciplina maiorum circa educandos
|
|
formandosque liberos pauca praedixero. nam pridem suus
|
4.1
|
cuique filius, ex casta parente natus, non in cellula emptae
|
|
nutricis, sed gremio ac sinu matris educabatur, cuius prae-
|
|
cipua laus erat tueri domum et inservire liberis. eligebatur
|
5.1
|
autem maior aliqua natu propinqua, cuius probatis spectatis-
|
|
que moribus omnis eiusdem familiae suboles committeretur;
|
|
coram qua neque dicere fas erat quod turpe dictu, neque
|
|
facere quod inhonestum factu videretur. ac non studia
|
6.1
|
modo curasque, sed remissiones etiam lususque puerorum
|
|
sanctitate quadam ac verecundia temperabat. sic Corneliam
|
|
Gracchorum, sic Aureliam Caesaris, sic Atiam Augusti
|
|
[matrem] praefuisse educationibus ac produxisse principes
|
5
|
liberos accepimus. quae disciplina ac severitas eo pertine-
|
7.1
|
bat, ut sincera et integra et nullis pravitatibus detorta unius
|
|
cuiusque natura toto statim pectore arriperet artis honestas,
|
|
et sive ad rem militarem sive ad iuris scientiam sive ad elo-
|
|
quentiae studium inclinasset, id solum ageret, id universum
|
5
|
hauriret.
|
|