At nunc adulescentuli nostri deducuntur in scholas isto- 35.1.1
rum, qui rhetores vocantur, quos paulo ante Ciceronis
tempora extitisse nec placuisse maioribus nostris ex eo
manifestum est, quod a Crasso et Domitio censoribus clau-
dere, ut ait Cicero, "ludum impudentiae" iussi sunt. sed 2.1
ut dicere institueram, deducuntur in scholas, <in> quibus non
facile dixerim utrumne locus ipse an condiscipuli an genus
studiorum plus mali ingeniis adferant. nam in loco nihil 3.1
reverentiae est, in quem nemo nisi aeque imperitus intret;
in condiscipulis nihil profectus, cum pueri inter pueros et
adulescentuli inter adulescentulos pari securitate et dicant
et audiantur; ipsae vero exercitationes magna ex parte con- 5
trariae. nempe enim duo genera materiarum apud rhetoras 4.1
tractantur, suasoriae et controversiae. ex his suasoriae
quidem etsi tamquam plane leviores et minus prudentiae
exigentes pueris delegantur, controversiae robustioribus ad-
signantur, quales, per fidem, et quam incredibiliter com- 5
positae! sequitur autem, ut materiae abhorrenti a veritate
declamatio quoque adhibeatur. sic fit ut tyrannicidarum 5.1
praemia aut vitiatarum electiones aut pestilentiae remedia
aut incesta matrum aut quidquid in schola cotidie agitur, in
foro vel raro vel numquam, ingentibus verbis persequantur:
cum ad veros iudices ventum . . . 5