| Ipse aversus a consiliis belli 'hunc' inquit 'animum, | 2.47.1 |
| hanc virtutem vestram ultra periculis obicere nimis grande | |
| vitae meae pretium puto. quanto plus spei ostenditis, si | |
| vivere placeret, tanto pulchrior mors erit. experti in vicem | |
| sumus ego ac fortuna. nec tempus conputaveritis: difficilius | 5 |
| est temperare felicitati qua te non putes diu usurum. civile | |
| bellum a Vitellio coepit, et ut de principatu certaremus ar- | |
| mis initium illic fuit: ne plus quam semel certemus penes | |
| me exemplum erit; hinc Othonem posteritas aestimet. frue- | |
| tur Vitellius fratre, coniuge, liberis: mihi non ultione neque | 10 |
| solaciis opus est. alii diutius imperium tenuerint, nemo tam | |
| fortiter reliquerit. an ego tantum Romanae pubis, tot egre- | |
| gios exercitus sterni rursus et rei publicae eripi patiar? eat | |
| hic mecum animus, tamquam perituri pro me fueritis, set | |
| este superstites. nec diu moremur, ego incolumitatem ve- | 15 |
| stram, vos constantiam meam. plura de extremis loqui pars | |
| ignaviae est. praecipuum destinationis meae documentum | |
| habete quod de nemine queror; nam incusare deos vel ho- | |
| mines eius est qui vivere velit.' |