| At Vitellius fractis apud Cremonam rebus nuntios | 3.54.1 |
| cladis occultans stulta dissimulatione remedia potius malo- | |
| rum quam mala differebat. quippe confitenti consultantique | |
| supererant spes viresque: cum e contrario laeta omnia fin- | |
| geret, falsis ingravescebat. mirum apud ipsum de bello silen- | 5 |
| tium; prohibiti per civitatem sermones, eoque plures ac, si | |
| liceret, vere narraturi, quia vetabantur, atrociora vulgaverant. | |
| nec duces hostium augendae famae deerant, captos Vitellii | |
| exploratores circumductosque, ut robora victoris exercitus | |
| noscerent, remittendo; quos omnis Vitellius secreto percon- | 10 |
| tatus interfici iussit. notabili constantia centurio Iulius Agre- | |
| stis post multos sermones, quibus Vitellium ad virtutem frustra | |
| accendebat, perpulit ut ad viris hostium spectandas quaeque | |
| apud Cremonam acta forent ipse mitteretur. nec exploratione | |
| occulta fallere Antonium temptavit, sed mandata imperatoris | 15 |
| suumque animum professus, ut cuncta viseret postulat. missi | |
| qui locum proelii, Cremonae vestigia, captas legiones osten- | |
| derent. Agrestis ad Vitellium remeavit abnuentique vera | |
| esse quae adferret, atque ultro corruptum arguenti 'quando | |
| quidem' inquit 'magno documento opus est, nec alius iam | 20 |
| tibi aut vitae aut mortis meae usus, dabo cui credas.' atque | |
| ita digressus voluntaria morte dicta firmavit. quidam iussu | |
| Vitellii interfectum, de fide constantiaque eadem tradidere. |