| Vitellius ut e somno excitus Iulium Priscum et Al- | 3.55.1 |
| fenum Varum cum quattuordecim praetoriis cohortibus et | |
| omnibus equitum alis obsidere Appenninum iubet; secuta e | |
| classicis legio. tot milia armatorum, lecta equis virisque, si | |
| dux alius foret, inferendo quoque bello satis pollebant. cete- | 5 |
| rae cohortes ad tuendam urbem L. Vitellio fratri datae: ipse | |
| nihil e solito luxu remittens et diffidentia properus festinare | |
| comitia, quibus consules in multos annos destinabat; foedera | |
| sociis, Latium externis dilargiri; his tributa dimittere, alios | |
| immunitatibus iuvare; denique nulla in posterum cura lace- | 10 |
| rare imperium. sed vulgus ad magnitudinem beneficiorum | |
| hiabat, stultissimus quisque pecuniis mercabatur, apud sa- | |
| pientis cassa habebantur quae neque dari neque accipi salva | |
| re publica poterant. tandem flagitante exercitu, qui Mevaniam | |
| insederat, magno senatorum agmine, quorum multos ambi- | 15 |
| tione, pluris formidine trahebat, in castra venit, incertus animi | |
| et infidis consiliis obnoxius. |