| Contionanti—prodigiosum dictu—tantum foedarum | 3.56.1 |
| volucrum supervolitavit ut nube atra diem obtenderent. ac- | |
| cessit dirum omen, profugus altaribus taurus disiecto sacri- | |
| ficii apparatu, longe, nec ut feriri hostias mos est, confossus. | |
| sed praecipuum ipse Vitellius ostentum erat, ignarus militiae, | 5 |
| improvidus consilii, quis ordo agminis, quae cura explorandi, | |
| quantus urgendo trahendove bello modus, alios rogitans et | |
| ad omnis nuntios vultu quoque et incessu trepidus, dein te- | |
| mulentus. postremo taedio castrorum et audita defectione | |
| Misenensis classis Romam revertit, recentissimum quodque | 10 |
| vulnus pavens, summi discriminis incuriosus. nam cum trans- | |
| gredi Appenninum integro exercitus sui robore et fessos | |
| hieme atque inopia hostis adgredi in aperto foret, dum dis- | |
| pergit viris, acerrimum militem et usque in extrema obstina- | |
| tum trucidandum capiendumque tradidit, peritissimis centu- | 15 |
| rionum dissentientibus et, si consulerentur, vera dicturis. | |
| arcuere eos intimi amicorum Vitellii, ita formatis principis | |
| auribus ut aspera quae utilia, nec quidquam nisi iucundum | |
| et laesurum acciperet. |