| Surdae ad fortia consilia Vitellio aures: obruebatur | 3.67.1 |
| animus miseratione curaque, ne pertinacibus armis minus | |
| placabilem victorem relinqueret coniugi ac liberis. erat illi | |
| et fessa aetate parens; quae tamen paucis ante diebus oppor- | |
| tuna morte excidium domus praevenit, nihil principatu filii | 5 |
| adsecuta nisi luctum et bonam famam. XV kalendas Ianua- | |
| rias audita defectione legionis cohortiumque, quae se Nar- | |
| niae dediderant, pullo amictu Palatio degreditur, maesta cir- | |
| cum familia; ferebatur lecticula parvulus filius velut in fune- | |
| brem pompam: voces populi blandae et intempestivae, miles | 10 |
| minaci silentio. |