| Dum haec in partibus Vitellii geruntur, digressus | 3.78.1 |
| Narnia Vespasiani exercitus festos Saturni dies Ocriculi per | |
| otium agitabat. causa tam pravae morae ut Mucianum oppe- | |
| rirentur. nec defuere qui Antonium suspicionibus arguerent | |
| tamquam dolo cunctantem post secretas Vitellii epistulas, | 5 |
| quibus consulatum et nubilem filiam et dotalis opes pretium | |
| proditionis offerebat. alii ficta haec et in gratiam Muciani | |
| composita; quidam omnium id ducum consilium fuisse, osten- | |
| tare potius urbi bellum quam inferre, quando validissimae | |
| cohortes a Vitellio descivissent, et abscisis omnibus praesi- | 10 |
| diis cessurus imperio videbatur: sed cuncta festinatione, | |
| deinde ignavia Sabini corrupta, qui sumptis temere armis | |
| munitissimam Capitolii arcem et ne magnis quidem exerciti- | |
| bus expugnabilem adversus tris cohortis tueri nequivisset. | |
| haud facile quis uni adsignaverit culpam quae omnium fuit. | 15 |
| nam et Mucianus ambiguis epistulis victores morabatur, et | |
| Antonius praepostero obsequio, vel dum regerit invidiam, | |
| crimen meruit; ceterique duces dum peractum bellum putant, | |
| finem eius insignivere. ne Petilius quidem Cerialis, cum mille | |
| equitibus praemissus, ut transversis itineribus per agrum | 20 |
| Sabinum Salaria via urbem introiret, satis maturaverat, donec | |
| obsessi Capitolii fama cunctos simul exciret. |