Censusque quorundam senatorum iuvit. quo magis 2.37.1
mirum fuit quod preces Marci Hortali, nobilis iuvenis, in
paupertate manifesta superbius accepisset. nepos erat ora-
toris Hortensii, inlectus a divo Augusto liberalitate decies
sestertii ducere uxorem, suscipere liberos, ne clarissima 5
familia extingueretur. igitur quattuor filiis ante limen
curiae adstantibus, loco sententiae, cum in Palatio senatus
haberetur, modo Hortensii inter oratores sitam imaginem
modo Augusti intuens, ad hunc modum coepit: 'patres
conscripti, hos, quorum numerum et pueritiam videtis, non 10
sponte sustuli sed quia princeps monebat; simul maiores
mei meruerant ut posteros haberent. nam ego, qui non
pecuniam, non studia populi neque eloquentiam, gentile
domus nostrae bonum, varietate temporum accipere vel
parare potuissem, satis habebam, si tenues res meae nec 15
mihi pudori nec cuiquam oneri forent. iussus ab impera-
tore uxorem duxi. en stirps et progenies tot consulum, tot
dictatorum. nec ad invidiam ista sed conciliandae miseri-
cordiae refero. adsequentur florente te, Caesar, quos dederis
honores: interim Q. Hortensii pronepotes, divi Augusti 20
alumnos ab inopia defende.'