Ceterum postulandis reis tam continuus annus fuit 4.36.1
ut feriarum Latinarum diebus praefectum urbis Drusum,
auspicandi gratia tribunal ingressum, adierit Calpurnius
Salvianus in Sextum Marium: quod a Caesare palam in-
crepitum causa exilii Salviano fuit. obiecta publice Cyzi- 5
cenis incuria caerimoniarum divi Augusti, additis violentiae
criminibus adversum civis Romanos. et amisere libertatem,
quam bello Mithridatis meruerant, circumsessi nec minus
sua constantia quam praesidio Luculli pulso rege. at
Fonteius Capito, qui pro consule Asiam curaverat, ab- 10
solvitur, comperto ficta in eum crimina per Vibium Serenum.
neque tamen id Sereno noxae fuit, quem odium publicum
tutiorem faciebat. nam ut quis destrictior accusator, velut
sacrosanctus erat: leves ignobiles poenis adficiebantur.