| LIBER XI | |
| * * nam Valerium Asiaticum, bis consulem, fuisse | 11.1.1 |
| quondam adulterum eius credidit, pariterque hortis inhians, | |
| quos ille a Lucullo coeptos insigni magnificentia extollebat, | |
| Suillium accusandis utrisque immittit. adiungitur Sosibius | |
| Britannici educator qui per speciem benevolentiae moneret | 5 |
| Claudium cavere vim atque opes principibus infensas: | |
| praecipuum auctorem Asiaticum interficiendi <G.> Caesaris | |
| non extimuisse contione in populi Romani fateri gloriamque | |
| facinoris ultro petere; clarum ex eo in urbe, didita per | |
| provincias fama parare iter ad Germanicos exercitus, quando | 10 |
| genitus Viennae multisque et validis propinquitatibus | |
| subnixus turbare gentilis nationes promptum haberet. at | |
| Claudius nihil ultra scrutatus citis cum militibus tamquam | |
| opprimendo bello Crispinum praetorii praefectum misit, | |
| a quo repertus est apud Baias vinclisque inditis in urbem | 15 |
| raptus. |