His atque talibus haud permotus princeps et statim 11.24.1
contra disseruit et vocato senatu ita exorsus est: 'maiores
mei, quorum antiquissimus Clausus origine Sabina simul in
civitatem Romanam et in familias patriciorum adscitus est,
hortantur uti paribus consiliis <in> re publica capessenda, 5
transferendo huc quod usquam egregium fuerit. neque enim
ignoro Iulios Alba, Coruncanios Camerio, Porcios Tusculo,
et ne vetera scrutemur, Etruria Lucaniaque et omni Italia
in senatum accitos, postremo ipsam ad Alpis promotam ut
non modo singuli viritim, sed terrae, gentes in nomen 10
nostrum coalescerent. tunc solida domi quies et adversus
externa floruimus, cum Transpadani in civitatem recepti,
cum specie deductarum per orbem terrae legionum additis
provincialium validissimis fesso imperio subventum est. num
paenitet Balbos ex Hispania nec minus insignis viros e Gallia 15
Narbonensi transivisse? manent posteri eorum nec amore in
hanc patriam nobis concedunt. quid aliud exitio Lacedae-
moniis et Atheniensibus fuit, quamquam armis pollerent,
nisi quod victos pro alienigenis arcebant? at conditor nostri
Romulus tantum sapientia valuit ut plerosque populos eodem 20
die hostis, dein civis habuerit. advenae in nos regnaverunt:
libertinorum filiis magistratus mandare non, ut plerique
falluntur, repens, sed priori populo factitatum est. at cum
Senonibus pugnavimus: scilicet Vulsci et Aequi numquam
adversam nobis aciem instruxere. capti a Gallis sumus: 25
sed et Tuscis obsides dedimus et Samnitium iugum subiimus.
ac tamen, si cuncta bella recenseas, nullum breviore spatio
quam adversus Gallos confectum: continua inde ac fida pax.
iam moribus artibus adfinitatibus nostris mixti aurum et opes
suas inferant potius quam separati habeant. omnia, patres 30
conscripti, quae nunc vetustissima creduntur, nova fuere:
plebeii magistratus post patricios, Latini post plebeios,
ceterarum Italiae gentium post Latinos. inveterascet hoc
quoque, et quod hodie exemplis tuemur, inter exempla
erit.' 35