| Regum in eo ambitio vel gloria varie vulgata: sed | 12.24.1 |
| initium condendi, et quod pomerium Romulus posuerit, | |
| noscere haud absurdum reor. igitur a foro boario, ubi | |
| aereum tauri simulacrum aspicimus, quia id genus ani- | |
| malium aratro subditur, sulcus designandi oppidi coeptus | 5 |
| ut magnam Herculis aram amplecteretur; inde certis spatiis | |
| interiecti lapides per ima montis Palatini ad aram Consi, | |
| mox curias veteres, tum ad sacellum Larum, inde forum | |
| Romanum; forumque et Capitolium non a Romulo, sed | |
| a Tito Tatio additum urbi credidere. mox pro fortuna | 10 |
| pomerium auctum. et quos tum Claudius terminos | |
| posuerit, facile cognitu et publicis actis perscriptum. |