Tum Ostorius cohortis expeditas opposuit; nec ideo 12.39.1
fugam sistebat, ni legiones proelium excepissent: earum
robore aequata pugna, dein nobis pro meliore fuit. effugere
hostes tenui damno, quia inclinabat dies. crebra hinc
proelia et saepius in modum latrocinii per saltus per pa- 5
ludes, ut cuique sors aut virtus, temere proviso, ob iram ob
praedam, iussu et aliquando ignaris ducibus. ac praecipua
Silurum pervicacia, quos accendebat vulgata imperatoris
Romani vox, ut quondam Sugambri excisi aut in Gallias
traiecti forent, ita Silurum nomen penitus extinguendum. 10
igitur duas auxiliaris cohortis avaritia praefectorum incau-
tius populantis intercepere; spoliaque et captivos largiendo
ceteras quoque nationes ad defectionem trahebant, cum
taedio curarum fessus Ostorius concessit vita, laetis hosti-
bus, tamquam ducem haud spernendum etsi non proelium, 15
at certe bellum absumpsisset.