| Mos habebatur principum liberos cum ceteris idem | 13.16.1 |
| aetatis nobilibus sedentis vesci in aspectu propinquorum | |
| propria et parciore mensa. illic epulante Britannico, quia | |
| cibos potusque eius delectus ex ministris gustu explorabat, | |
| ne omitteretur institutum aut utriusque morte proderetur | 5 |
| scelus, talis dolus repertus est. innoxia adhuc ac praecalida | |
| et libata gustu potio traditur Britannico; dein, postquam | |
| fervore aspernabatur, frigida in aqua adfunditur venenum, | |
| quod ita cunctos eius artus pervasit ut vox pariter et | |
| spiritus raperentur. trepidatur a circumsedentibus, diffu- | 10 |
| giunt imprudentes: at quibus altior intellectus, resistunt | |
| defixi et Neronem intuentes. ille ut erat reclinis et nescio | |
| similis, solitum ita ait per comitialem morbum quo prima | |
| ab infantia adflictaretur Britannicus, et redituros paulatim | |
| visus sensusque. at Agrippinae is pavor, ea consternatio | 15 |
| mentis, quamvis vultu premeretur, emicuit ut perinde | |
| ignaram fuisse <atque> Octaviam sororem Britannici consti- | |
| terit: quippe sibi supremum auxilium ereptum et parricidii | |
| exemplum intellegebat. Octavia quoque, quamvis rudibus | |
| annis, dolorem caritatem, omnis adfectus abscondere didi- | 20 |
| cerat. ita post breve silentium repetita convivii laetitia. |