Et commotus his Avitus: patienda meliorum im-
|
13.56.1
|
peria; id dis quos implorarent placitum, ut arbitrium penes
|
|
Romanos maneret quid darent quid adimerent, neque
|
|
alios iudices quam se ipsos paterentur. haec in publicum
|
|
Ampsivariis respondit, ipsi Boiocalo ob memoriam amicitiae
|
5
|
daturum agros. quod ille ut proditionis pretium aspernatus
|
|
addidit 'deesse nobis terra in vitam, in qua moriamur, non
|
|
potest': atque ita infensis utrimque animis discessum. illi
|
|
Bructeros, Tencteros, ulteriores etiam nationes socias bello
|
|
vocabant: Avitus scripto ad Curtilium Manciam superioris
|
10
|
exercitus legatum, ut Rhenum transgressus arma a tergo
|
|
ostenderet, ipse legiones in agrum Tencterum induxit,
|
|
excidium minitans ni causam suam dissociarent. igitur
|
|
absistentibus his pari metu exterriti Bructeri; et ceteris
|
|
quoque aliena pericula deserentibus sola Ampsivariorum
|
15
|
gens retro ad Vsipos et Tubantes concessit. quorum terris
|
|
exacti cum Chattos, dein Cheruscos petissent, errore longo
|
|
hospites, egeni, hostes in alieno quod iuventutis erat cae-
|
|
duntur, imbellis aetas in praedam divisa est.
|
|