| Sed gravescentibus in dies publicis malis subsidia | 14.51.1 |
| minuebantur, concessitque vita Burrus, incertum valetudine | |
| an veneno. valetudo ex eo coniectabatur quod in se tu- | |
| mescentibus paulatim faucibus et impedito meatu spiritum | |
| finiebat. plures iussu Neronis, quasi remedium adhiberetur, | 5 |
| inlitum palatum eius noxio medicamine adseverabant, et | |
| Burrum intellecto scelere, cum ad visendum eum princeps | |
| venisset, aspectum eius aversatum sciscitanti hactenus re- | |
| spondisse: 'ego me bene habeo.' civitati grande desiderium | |
| eius mansit per memoriam virtutis et successorum alterius | 10 |
| segnem innocentiam, alterius flagrantissima flagitia. quippe | |
| Caesar duos praetoriis cohortibus imposuerat, Faenium Ru- | |
| fum ex vulgi favore, quia rem frumentariam sine quaestu | |
| tractabat, Sofonium Tigellinum, veterem impudicitiam atque | |
| infamiam in eo secutus. atque illi pro cognitis moribus | 15 |
| fuere, validior Tigellinus in animo principis et intimis | |
| libidinibus adsumptus, prospera populi et militum fama | |
| Rufus, quod apud Neronem adversum experiebatur. |