| Exim laeti Capitolium scandunt deosque tandem | 14.61.1 |
| venerantur. effigies Poppaeae proruunt, Octaviae imagines | |
| gestant umeris, spargunt floribus foroque ac templis statuunt. | |
| †itur etiam in principis laudes repetitum venerantium†. | |
| iamque et Palatium multitudine et clamoribus complebant, | 5 |
| cum emissi militum globi verberibus et intento ferro turbatos | |
| disiecere. mutataque quae per seditionem verterant et | |
| Poppaeae honos repositus est. quae semper odio, tum et | |
| metu atrox ne aut vulgi acrior vis ingrueret aut Nero | |
| inclinatione populi mutaretur, provoluta genibus eius, non | 10 |
| eo loci res suas agi ut de matrimonio certet, quamquam id | |
| sibi vita potius, sed vitam ipsam in extremum adductam a | |
| clientelis et servitiis Octaviae quae plebis sibi nomen | |
| indiderint, ea in pace ausi quae vix bello evenirent. arma | |
| illa adversus principem sumpta; ducem tantum defuisse qui | 15 |
| motis rebus facile reperiretur, omitteret modo Campaniam | |
| et in urbem ipsa pergeret ad cuius nutum absentis tumultus | |
| cierentur. quod alioquin suum delictum? quam cuiusquam | |
| offensionem? an quia veram progeniem penatibus Caesarum | |
| datura sit? malle populum Romanum tibicinis Aegyptii | 20 |
| subolem imperatorio fastigio induci? denique, si id rebus | |
| conducat, libens quam coactus acciret dominam, vel con- | |
| suleret securitati. iusta ultione et modicis remediis primos | |
| motus consedisse: at si desperent uxorem Neronis fore | |
| Octaviam, illi maritum daturos. | 25 |