| Ceterum obsessis adeo suppeditavisse rem frumen- | 15.16.1 |
| tariam constitit ut horreis ignem inicerent, contraque pro- | |
| diderit Corbulo Parthos inopes copiarum et pabulo attrito | |
| relicturos oppugnationem, neque se plus tridui itinere | |
| afuisse. adicit iure iurando Paeti cautum apud signa, | 5 |
| adstantibus iis quos testificando rex misisset, neminem | |
| Romanum Armeniam ingressurum donec referrentur litterae | |
| Neronis an paci adnueret. quae ut augendae infamiae | |
| composita, sic reliqua non in obscuro habentur, una die | |
| quadraginta milium spatium emensum esse Paetum, de- | 10 |
| sertis passim sauciis, neque minus deformem illam fugien- | |
| tium trepidationem quam si terga in acie vertissent. | |
| Corbulo cum suis copiis apud ripam Euphratis obvius non | |
| eam speciem insignium et armorum praetulit ut diversi- | |
| tatem exprobraret. maesti manipuli ac vicem commili- | 15 |
| tonum miserantes ne lacrimis quidem temperare; vix prae | |
| fletu usurpata consalutatio. decesserat certamen virtutis et | |
| ambitio gloriae, felicium hominum adfectus: sola miseri- | |
| cordia valebat et apud minores magis. |