| Sequitur clades, forte an dolo principis incertum | 15.38.1 |
| (nam utrumque auctores prodidere), sed omnibus quae huic | |
| urbi per violentiam ignium acciderunt gravior atque atrocior. | |
| initium in ea parte circi ortum quae Palatino Caelioque | |
| montibus contigua est, ubi per tabernas, quibus id merci- | 5 |
| monium inerat quo flamma alitur, simul coeptus ignis et | |
| statim validus ac vento citus longitudinem circi corripuit. | |
| neque enim domus munimentis saeptae vel templa muris | |
| cincta aut quid aliud morae interiacebat. impetu perva- | |
| gatum incendium plana primum, deinde in edita adsurgens | 10 |
| et rursus inferiora populando, antiit remedia velocitate mali | |
| et obnoxia urbe artis itineribus hucque et illuc flexis atque | |
| enormibus vicis, qualis vetus Roma fuit. ad hoc lamenta | |
| paventium feminarum, fessa aetate aut rudis pueritiae | |
| [aetas], quique sibi quique aliis consulebant, dum trahunt | 15 |
| invalidos aut opperiuntur, pars mora, pars festinans, cuncta | |
| impediebant. et saepe dum in tergum respectant lateribus | |
| aut fronte circumveniebantur, vel si in proxima evaserant, | |
| illis quoque igni correptis, etiam quae longinqua crediderant | |
| in eodem casu reperiebant. postremo, quid vitarent quid | 20 |
| peterent ambigui, complere vias, sterni per agros; quidam | |
| amissis omnibus fortunis, diurni quoque victus, alii caritate | |
| suorum, quos eripere nequiverant, quamvis patente effugio | |
| interiere. nec quisquam defendere audebat, crebris multo- | |
| rum minis restinguere prohibentium, et quia alii palam faces | 25 |
| iaciebant atque esse sibi auctorem vociferabantur, sive ut | |
| raptus licentius exercerent seu iussu. |