| Ille interritus poscit testamenti tabulas; ac dene- | 15.62.1 |
| gante centurione conversus ad amicos, quando meritis | |
| eorum referre gratiam prohiberetur, quod unum iam et | |
| tamen pulcherrimum habeat, imaginem vitae suae relin- | |
| quere testatur, cuius si memores essent, bonarum artium | 5 |
| famam fructum constantis amicitiae laturos. simul lacrimas | |
| eorum modo sermone, modo intentior in modum coercentis | |
| ad firmitudinem revocat, rogitans ubi praecepta sapientiae, | |
| ubi tot per annos meditata ratio adversum imminentia? cui | |
| enim ignaram fuisse saevitiam Neronis? neque aliud super- | 10 |
| esse post matrem fratremque interfectos quam ut educa- | |
| toris praeceptorisque necem adiceret. |