| Etiam si bella externa et obitas pro re publica mortis | 16.16.1 |
| tanta casuum similitudine memorarem, meque ipsum satias | |
| cepisset aliorumque taedium expectarem, quamvis honestos | |
| civium exitus, tristis tamen et continuos aspernantium: at | |
| nunc patientia servilis tantumque sanguinis domi perditum | 5 |
| fatigant animum et maestitia restringunt. neque aliam | |
| defensionem ab iis quibus ista noscentur exegerim, quam | |
| ne oderim tam segniter pereuntis. ira illa numinum in | |
| res Romanas fuit, quam non, ut in cladibus exercituum | |
| aut captivitate urbium, semel edito transire licet. detur | 10 |
| hoc inlustrium virorum posteritati, ut quo modo exequiis | |
| a promisca sepultura separantur, ita in traditione supremo- | |
| rum accipiant habeantque propriam memoriam. |