| Forte illis diebus Campaniam petiverat Caesar, et | 16.19.1 |
| Cumas usque progressus Petronius illic attinebatur; nec | |
| tulit ultra timoris aut spei moras. neque tamen praeceps | |
| vitam expulit, sed incisas venas, ut libitum, obligatas aperire | |
| rursum et adloqui amicos, non per seria aut quibus gloriam | 5 |
| constantiae peteret. audiebatque referentis nihil de im- | |
| mortalitate animae et sapientium placitis, sed levia carmina | |
| et facilis versus. servorum alios largitione, quosdam ver- | |
| beribus adfecit. iniit epulas, somno indulsit, ut quamquam | |
| coacta mors fortuitae similis esset. ne codicillis quidem, | 10 |
| quod plerique pereuntium, Neronem aut Tigellinum aut | |
| quem alium potentium adulatus est, sed flagitia principis | |
| sub nominibus exoletorum feminarumque et novitatem | |
| cuiusque stupri perscripsit atque obsignata misit Neroni. | |
| fregitque anulum ne mox usui esset ad facienda pericula. | 15 |