| Atque interim Ostorius Sabinus, Sorani accusator, | 16.30.1 |
| ingreditur orditurque de amicitia Rubelli Plauti, quodque | |
| proconsulatum Asiae Soranus pro claritate sibi potius ac- | |
| commodatum quam ex utilitate communi egisset, alendo | |
| seditiones civitatium. vetera haec: sed recens et quo dis- | 5 |
| crimini patris filiam conectebat, quod pecuniam magis di- | |
| largita esset. acciderat sane pietate Serviliae (id enim | |
| nomen puellae fuit), quae caritate erga parentem, simul | |
| imprudentia aetatis, non tamen aliud consultaverat quam | |
| de incolumitate domus, et an placabilis Nero, an cognitio | 10 |
| senatus nihil atrox adferret. igitur accita est in senatum, | |
| steteruntque diversi ante tribunal consulum grandis aevo | |
| parens, contra filia intra vicesimum aetatis annum, nuper | |
| marito Annio Pollione in exilium pulso viduata desolataque, | |
| ac ne patrem quidem intuens cuius onerasse pericula vide- | 15 |
| batur. |